In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hlvdovicus gratia dei imperator augustus. Si petitionibus servorum dei libenter aurem accommodaverimus, mercedem nobis ab aeterno remuneratore recompensari non dubitamus. Quapropter omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorum presentium scilicet futurorumque noverit sollertia, quia Perto venerabilis abba coenobii Sabinis, quod est constructum in honore beatae dei genitricis semperque virginis Marie, per Iohannem archicancellarium nostrum deprecatus est excellentiam nostram, ut confirmaremus prefato coenobio res, quas singuli homines ibidem iuste ac legitime pro remedio suae contulerunt animae, videlicet res Albuini filii Albuini de Balba, res Gualdosi presbiteri et genitoris eius, res Benedicti et Rodmundi presbiterorum germanorum, res Petri presbiteri, res Sinderadi de Ture, res Guinlanpi de Ture, res Pertefusi filii Iohannis de Reate, res Sicarii Franci in finibus Reatinis in loco, qui dicitur Assera, res Iohannis presbiteri filii Rodipaldi de Forconae, res Auteramni notarii de Reate et Teuderici filii eius. Cuius precibus assensum prebentes iussimus hoc nostrum fieri preceptum, per quod confirmamus iam fato coenobio res superius denominatas, ut, quemadmodum a prescriptis hominibus iuste et legaliter eidem collatae sunt monasterio, ita nostris futurisque temporibus maneat firmum et stabile, nullo impediente sed neque contradicente. Sj quis autem huius nostrae confirmationis violator repertus fuerit aut prefatas res absque legali iudicio temerario ausu invadere presumpserit, noverit se compositurum emunitatem, quam eidem monasterio concessam habemus, hoc est XXX libras argenti. Et ut haec nostra imperialis auctoritas ab omnibus vaerius credatur et diligentius observetur, de anulo nostro supter iussimus sigillari.
Adalbertvs cancellarius advicem Iohannis recognovi.
Act. Romae, anno deo propitio imperii domni Hludovici serenissimi augusti XIIII,
mense febr., indictione XII; feliciter amen.