Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hlvdovicus gratia dei imperator augustus. Igitur si ea, quae venerabilibus locis oportuna sunt, largimur et eis opem nostrae imperialis largitatis prebemus, procul dubio sanctorum meritis nos protegi et piissimi redemptoris nostri clementia tueri non titubamus. Iccirco omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorum presentium scilicet futurorumque noverit industria, quia Perto venerabilis caenobii genitricis dei Mariae semperque virginis, quod est Sabinis, abba per Petrum reverentissimum Spoletanum aepiscopum deprecatus est claementiam nostram super quadam proprietate nostra, quae coniacebat inter res prefati monasterii in valle, quae nuncupatur Turana, in campo, qui vocatur Brixianus, hoc est terram cum arboribus et pascuis per diversas petiolas modiorum viginti et sex, quatenus pro mercedis nostrae augmento eandem proprietatem nostram iure proprietario prefato delegaremus monasterio, sicut et fecimus. Quam ob rem hos nostros imperiales fieri iussimus apices, per quos iam dictam proprietatem nostram, quae sita est in prenominata valle Turana in campo Brixiano per singula ibidem loca, sicut nostro pertinet iuri, hoc est modiorum viginti et sex, monasterio, quod est constructum in honore beatissimae matris domini nostri Iesu Christi semperque virginis Mariae Sabinis, largimur et de nostro iure in ius et dominationem ipsius cedimus atque transfundimus, ut ab hinc in futurum pars prescripti monasterii illam teneat et possideat nullo impediente sed neque contradicente. Porro ut haec nostra imperialis cessio ab omnibus vaerius credatur et diligentius observetur, manu propria supter firmavimus et anulo nostro roborare iussimus.

Signum domni (M.) Hlvdovici piissimi augusti.

Adalbertus cancellarius advicem Iohannis recognovi.

Dat. VII k. mar., anno Christo propitio imperii domni Hludovici piissimi augusti XI,

indictione XII; act. Leoniana civitate; in dei nomine feliciter amen.