Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Omnibus episcopis abbatibus ducibus comitibus gastaldiis atquae missis nostris discurrentibus presentibus et futuris. Maximum regni nostri in hoc augere credimus monimentum, si petitionibus sacerdotum ac servorum dei, in quo nostris auribus fuerint prolatae, libenti animo obtemperamus atque ad effectum perducimus. Quapropter noverit solertia vestra, qualiter nos ad petitionem venerabilis viri Hernidi sanctae Modonensis aecclesiae episcopi, quae est constructa in honore preciosissimi confessoris Christi Geminiani antestitis ipsius aecclesiae, talem circa ipsum sanctum locum benefitium concessisse, ut in monasteria et sinodochia seu aecclesias baptismales vel reliquas possessiones, quae ad ipsum episcopatum aspiciunt tam de datione regum quamque reginarum seu reliquorum deo timentium hominum, unde moderno tempore ipsa casa dei iuste vestita est aut quod divina pietas ibi amplificare voluerit, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum nec fideiussores tollendum neque hominibus ipsius episcopati distringendum nec ullas redibitiones publicas requirendum iudiciaria potestas ibidem quoque tempore ingredere nec exactare poenitus non presumat. Propterea hanc emunitatem conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de vobis neque de iunioribus vestris amodo et deinceps, ut diximus, in monasteria vel exsinodochia seu aecclesias baptismales vel reliquas possesiones, quae ad ipsum episcopatum, ut diximus, de datione regum aut reginarum seu reliquorum deo timentium hominum aspiciunt, nullus iudex publicus ad causas audiendum vel freda undique exigendum seu mansiones aut paratas faciendum nec fideiussores tollendum nec nullas redibitiones publicas requirendum vel exactandum iudiciaria potestas ibidem quoque tempore ingredere nec exactare poenitus non presumat; sed sub emunitatis nomine cum omni fredu concessu valeat omnique tempore rectores ipsius episcopati hominesque eorum quiete vivere et resedere. Et ut haec nostra auctoritas firmior permaneat vel diuturnis temporibus conservetur, manu propria subter firmavimus et de anulo nostro roborari iussimus. Quam si quis violare presumpserit, sciat se quadraginta libras auri obtimi, medietatem eiusdem aecclesie et medietatem palatio nostro conpositurum.

Signum domni (MF.) Hludouuici piissimi augusti.

Adalbertus cancellarius recognovi et (SR.) (SI. D.)

Data XIII kl. octubris, anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi

augusti XI, indictione XI; actum Parma civitate; in dei nomine feliciter amen.