Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Omnibus fidelibus sanctae dei ecclesiae nostris presentibus scilicet et futuris notum sit, quia Salamannus dilectus vassus noster abba monasterii [......], quod est constructum in honore sanctae dei genetricis Marie, petiit clementiam nostram, quatenus eandem abbatiam pro amore dei omnipotentis cum omnibus pertinentiis suis et adiacentiis sub nostrae emunitatis defensione dignaremur suscipere. Cuius petitione libenter adsensum prebuimus et hoc nostrae auctoritatis preceptum erga prefatam abbatiam eiusque rectoribus fieri decrevimus, per quod precipimus atque iubemus, ut nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut villas, loca vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore infra dictionem imperii nostri iuste et legaliter possidet vel que deinceps in iure ipsius ecclesiae voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, que memorata sunt, penitus exigere presumat; sed liceat memorato abbati suisque successoribus res predicte ecclesiae cum omnibus fredis concessis, sicut in precepto domni et genitoris nostri continetur, quieto ordine possidere et nostro servitio fideliter parere in perpetuo. Et quicquid exinde fiscus noster exigere poterat, totum in luminaribus ipsius ecclesiae et subsidiis pauperum et stipendia servorum ibidem deo famulantium concessimus, in perpetuo ibidem proficiat in augmentum. Cunctos vero tributarios vel censuales, qui res suas tradiderunt eidem ecclesiae vel in antea tradituri sunt, ut in perpetuo sub defensionem eiusden ecclesiae per hanc nostram auctoritatem consistant, sanctimus, ne comes neque iuniores sui nullam habeant potestatem ad distringere; sed liceat predicto abbati eos distringere, quatenus predictus abba cum congregatione et rebus vel hominibus ecclesiae sua subiectis quiete vitam degens una cum cleros et populo sibi subiecto pro nobis vel coniuge proleque nostra vel pro stabilitate totius imperii a deo nobis conlati et eius clementissime miserabili per imensum conservandi iugiter domini misericordia exorare delectet. Si quis autem hac nostrae auctoritatis violare presumpserit, noverit se poenae dampnandum ad partem predictae ecclesiae emunitatem, quam ceteris ecclesiis concessam habemus, hoc est triginta libras argenti. Ut autem hec nostra auctoritas ab omnibus verius credatur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Signum domni (MF.) Hludouuici piissimi augusti.

Adalbertus cancellarius advicem Remigii recognovi et (SR.) (SI. 2)

Data pridie nonas mar., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici serenissimi

augusti XI, indictione X; actum Mantua civitate palatio regio; in dei nomine feliciter amen.