Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator

augustus. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem dei eiusque in

eisdem locis sibi famulantes beneficia opportuna largimur, praemium nobis aeternae remunerationis apud dominum rependi minime diffidimus. Sit igitur notum omnium fidelium sanctae dei ecclesiae seu nostrorum praesentium scilicet et subsequentium magnitudini, quia vir venerabilis Remigius sacri palatii nostri archicancellarius et Leonensis abbas serenitatis nostrae adiens mansuetudinem innotuit celsitudini nostrae, qualiter domnus et genitor noster Hlotharius seu divae recordationis avus noster Hludouuicus augustus et gloriosissimus bisavus noster Karolus monasterium, quod vocatur Leones, in honorem sancti Benedicti constructum in territorio Brixiano, quod per Desiderium regem Longobardorum constat fuisse fundatum, sub immunitatis tuitione atque defensione hactenus tenuerunt. Unde et auctoritatem paternam nostris obtutibus obtulit relegendam, in qua continebatur insertum, quod praedictum monasterium ob divini cultus amorem ac quietudinem fratrum ibidem domino famulantium sub plenissima defensione et immunitatis auctoritate habuissent. Quapropter idem praedictus venerabilis abbas deprecatus est celsitudinem culminis nostri ob maioris firmitatis gratiam, ut paterni beneficii circa iam dictum sacrum ac venerabile monasterium et monachos ibidem degentes fautores atque confirmatores essemus. Cuius petitiones libenter exaudire nostra decrevit reverenda potestas atque ob aeternae remunerationis praemium annisum praebuimus et nostrae auctoritatis praeceptum circa supra dictum monasterium causa firmitatis fieri censuimus et honorem beneficentiae a domno et genitore seu a praedecessoribus nostris in loco iam dicto conlatum per hanc nostrae confirmationis scripturam placuit confirmare. Praecipimus ergo atque modis omnibus inhibemus, ut nullus iudex publicus neque quisquam ex iudiciaria potestate vel quislibet fidelium nostrorum in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorati monasterii, quas moderno tempore possidet vel que ab hinc in iure ipsius sancti loci divina pietas augeri decreverit, ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii ingenuos aut servos distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat praefato abbati seu rectoribus monasterii supra dicti una cum monachis ibidem deo servientibus cum tranquillitate vivere atque regularis ordinis servare propositum. Et quicquid de potestate praefati monasterii fiscus sperare poterat, id totum pro amore divini nominis et animae nostre salutem praedicto sancto loco concedimus eisdemque fratribus, ut eis proficiat in eorum alimonia seu pauperum substentatione. Res vero, quae per praecepta seu strumenta cartarum a Desiderio rege vel ab aliquibuscumque nobilibus ac deum timentibus personis eidem monasterio fuerunt conlatae, sicuti eas constat fuisse per praeceptum domni ac genitoris nostri confirmatas, ita et nos lege inviolabili in iure ipsius ab hinc in posterum confirmamus. Praeterea deprecatus est nostram reverendam dignitatem praefatus abbas, ut sicut domnus ac genitor noster concessit ipsis monachis licentiam eligendi de se ipsis abbates, si talis ibi poterit reperiri, qui secundum dominum et eiusdem ordinis dignitatem eos potuisset regere, ita et nos concederemus atque, ut stabile fieret, firmaremus, quod et nos, si post eius obitum talis ibi inventus fuerit, qui deo dignus et ab eisdem fratribus abprobatus fascem eiusdem honoris atque oneris portare possit, omnium fidelium nostrorum ita concessisse atque confirmasse cognoscat magnitudo. Insuper etiam concessimus advocato ipsius ecclesiae, ut nullus eius mallaturam quaerere audeat, sed liceat ei pleniter absque ullius reiectione causas eiusdem ecclesiae quaerere et omnem legalem iustitiam adquirere. Sciat etiam unusquisque a nobis ei concessum habere, ut de unaquaque civitate duos homines ad suas iustitias inquirendas accipiat absolutos ab omni alia expeditione vel publica actione. Concedimus quoque eidem sanctae ecclesiae per has nostrae auctoritatis literas, ut in quibuscumque locis ex iam dictis rebus vel mancipiis quocumque ingenio aliquid abstractum esse videtur, ut per veraces et idoneos homines ipsius loci consistentes sub sacramento inquiratur atque secundum veram adinventionem ad plenissimam usque deducatur iustitiam. De rebus vero, quae a liberis hominibus per strumenta cartarum traditae fuerint, et etiam semet ipsos ibidem sociaverint, per concessionem imperialem concedimus ab omni hostili expeditione vel publica actione absolutos esse, nec quisquam aliquid contrarietatis inferre ullo umquam praesumat tempore. Cuius honoris praerogativam idcirco eidem sacro loco concedimus, ut ipsos dei cultores, qui ibidem regulariter deo famulantur, pro nobis et coniuge ac prole nostra seu stabilitate totius imperii a deo nobis concessi iugiter domini misericordiam exorare delectet. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas nostris et futuris temporibus inviolabilem atque inconvulsam obtineat firmitatem et a cunctis fidelibus dei seu nostris conservetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus.

Signum (M.) Hludouuici serenissimi imperatoris.

Adalbertus cancellarius advicem Remigii recognovi.

Data IIII kl. mar, anno Christo propitio imperii domni Hludouici piissimi augusti

XI, indictione X; actum Mantua civitate palatio regio; in dei nomine feliciter amen.