Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut imperialis celsitudo, cum omnium fidelium suorum utilitatibus consulit, maxime eorum convenienter et studiose prevideat et curam gerat honoribus, qui sibi vinculo consanguinitatis adstricti artius fore cernuntur. Igitur omnium fidelium sanctae dei aecclesiae ac nostrorum presentium futurorumque noverit solercia, quia nos dei miseracione tacti dilectam filiam nostram Gislam domino famulaturam devovimus adque in cenobio domini Saluatoris intra menia civitatis Brixiae urbis constructum, quod dicitur Nouum, sub monastico abitu militandam obtulimus. Sed ut omni in tempore ibidem ad quietudinem et utilitatem reliquarum ancillarum dei esse et prodesse prevaleat, hoc nostrum preceptum predictae filiae nostrae fieri iussimus constituentes, ut cum omnibus cellis et senodochiis seu curtibus ad iam dictum monasterium aspicientibus, Alina scilicet, Campora, Sextuno, monasterium in Luca, quod Allo dux edificavit, et manasterium in Papia, qui vocatur Reginae, et senodohio sanctae Mariae cum hospitale sancti Benedicti in monte Longo nec non et monasterium situm in Srrmione vel cetera quaeque ad predictum monasterium pertinentia taliter, ut sepe dicta filia nostra Gisla diebus vitae suae sub integritate teneat et, si ipsa decesserit, mater eius nobis dilecta Engilberga cuncta, que supra dicta sunt, firmiter obtinere usuque fructuario dominari possit. Unde et hos apices pari consensu fieri censuimus, per quos firmiter sancimus et statuentes decernimus, ut, quemadmodum predictum est, universa, que praescripta sunt, ad prefatum monasterium pertinentia Gisla filia nostra, quamdiu in hac erumnali luce manserit, teneat habeat atque possideat et ordine fructuario gurbernet adque disponat vel secundum regularem institucionem sancti Benedicti, prout melius valuerit, iuxta dei voluntatem regat, postposita longe cuiuslibet controversia vel inquietudine, eo videlicet tenore, ut, si predicta filia nostra decesserit, mater eius sub omni integritate succedat diebusque vitae suae possideat; quod si et ipsa divina vocacione decesserit, cum omni integritate nostrae maneat potestati dominandus atque ordinandus. Unicuique vero successorum nostrorum interdicimus et sub divina invocatione contestamur, quatenus si ipsa vel iam dicta mater eius supervixerit, nihil ex his, que in hoc scripto continentur, illi minuere vel auferre moliatur; quod si fecerit, optamus atque omnimodis inprecamur, ut huius rei rationem deo universorum iudici rectorumque rectori et domino dominorum plenissimae reddat. Praecepta interea, que nostra sunt auctoritate firmata, de stipendiis sororum inibi deo militancium volumus, ut fixa et stabilia permaneant per tempora succedencia sine ulla immutatione. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritatis pleniorem in dei nomine optineat vigorem, manibus propriis subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus.

Signum (MF.) domni Hludouuici serenissimi augusti.

Dructemirus archinotarius (SR.) (SI. D.)

Data id. ian., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi augusti XI,

indictione VIIII; actum Brixia civitate monasterio Nouo; in dei nomine feliciter amen.