Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hluduicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut, qui pietate dei ceteris prelati prefulgemus, studio et decertatione ceteris bonitatum exempla exibeamus. Quapropter omnium fidelium sanctae dei ecclesiae presentium sagacitati cognitum non dubitamus, quod et futuris notum esse volumus, quia prestantissimus pater noster domnus Hlotarius imperator dei tactus misericordia filiam suam, sororem videlicet nostram, Gislam silicet, deo offerendo in loco monasterii Noui intra menia urbis Brixie dei famulam sacravit cuius subcrescenteh nobilitatis prudentia et bonitatis benivolentia ad clamantium voces ibidem ancillarum dei constituta est rectrix et iustitia ac auctoritate dictante eundem sanctum locum per suum ei habendum confirmavit preceptum. Quae dum ibidem divinitus vivere decertasset et, quae deo placita erant, studere contenderet, nobis astantibus divina vocatione vitam amisit presentem. Unde maiestas nostra dignum et iustissimum decrevit, ut pro dato patris nostri et consortio consanguineitatis ibidem constitueretur eius memoriale sempiternum. Quapropter ex pertinentia eiusdem venerabilis monasterii Noui videlicet constructum in honore domini nostri Saluatoris pro memoriale nominis eius in refectione famularum dei ipso tempore, quo predicta Gisla soror nostra defuncta est, quinto kalendas iunias, concedimus curtem Turingam et Gabianum, Lauretum cum pertinentiis earum et piscaria de Sermeda cum pertinentiis eiusdem loci ita, ut, quicquid ipso die congruens refectio exibuerit, habeant et, quod relicum fuerit, in eorum eternaliter disponatur effectum. Quapropter omnes successores nostros deposcimus et nostris temporibus instituimus, ut nullo in tempore ab hac institutione valeat removeri, sed sicuti a nobis institutum est, et eius memoriale sempiternum maneat et nostre decertationis a subditis conlaudetur effectus. Ut quoque a nemine ullo in tempore haec nostra violetur concessio, et manu propria subter firmavimus et de annulo nostro subter iussimus sigillari.

Data pridie idus ianuarii, anno Christo propicio imperii domni Hluduici piissimi augusti undecimo, indictione decima; actum Brixia civitate; in dei nomine feliciter amen.