Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Omnibus fidelibus nostris in partibus Langobardie, Romaniae sive Beneuento adque Tuscia nec non Uenecia consistentibus notum sit, quia nos concessimus Amelberge nobilis abbatisse, ut quocumque iste Ianuarius cum propriis mercimoniis negociando perrexerit, secure pergat et nullus ei de ripatico vel cispatico adque portatico vel teloneo ei quippiam inquietudinis ingerat; sed liceat ei, quocumque perrexerit, absque ullius inquietudine vel contrarietate mercimonia deportare et vendere et, iusta quod ei imperatum fuerit a predicta abbatissa, suum negocium peragere. Si quis autem hanc nostram auctoritatem violare presumpserit, noverit se conpositurum duo milia mancosos auri, medietatem nostro palacio, medietatem vero, cui vim intulerit. Ut quoque haec nostra auctoritas firmior maneat, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Data IIII id. ian., anno Christo propicio imperii domni Hludouuici piissimi augusti XI, indictione VIIII; actum Brixia; in dei nomine feliciter (NT.: amen).