Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus divina ordinante providentia imperator augustus. Cum petitionibus procerum nostrorum maximeque virorum ecclesiasticorum ob utilitatem servorum dei favoris nostri prebemus assensum, nimirum ob hoc supernum nobis imperioque nostro conciliamus auxilium. Igitur omnium fidelium sanctae dei ecclesiae et nostrorum praesentium futurorumque noverit universitas, quia vir venerabilis Amelricus sanctae Cumensis ecclesiae episcopus et abba monasterii Ebobiensis, quod est constructum in honore beati Petri principis apostolorum, ubi clarissimus Christi confessor Columbanus corpore quiescit, detulit optutibus nostris praeceptiones et privilegia regum Langobardorum, id est Agilulfi, Adaluuoldi, Grimoaldi, Chuniberti, Liutprandi, Ratchisi, Haistulfi et Desiderii, quibus praefatum monasterium Ebobiense de reditibus suis possessionibusque ditaverant et cum omnibus ad eundem venerabilem locum pertinentibus sub immunitatis defensione tenuerant, sed et auctoritates divae memoriae atavi nostri Karoli augusti simulque avi Hludouuici atque augusti et felicissimae recordationis domni genitorisque nostri Hlotharii imperatoris, per quas ipsi praefatum monasterium cum rebus et possessionibus suis et hominibus liberis sive servis colonisque et familiis utriusque sexus in suo mundeburdo et tuitione receperant, nam etiam auctoritatem, qua sub prodecessore suo Hildoino venerabili Colonicae ecclesiae vocato archiepiscopo idem monasterium defensandum tuendumque domnus et genitor noster Hlotharius receperit, obsecrans, ut suo tempore similiter nostram immunitatem eidem loco sancto concedere et cuncta, quae ad eum pertinerent, inibi dignaremur more solito confirmare. Cuius precibus pro amore dei et domini nostri Iesu Christi et reverentia beatissimi principis apostolorum sanctique Columbani et ob ipsius venerabilis episcopi promtissimam erga nos devotionem tranquillitatemque servorum dei in memorato loco degentium libenter assensum tribuentes, hos apices auctoritatis nostrae fieri iussimus, per quos omnibus fidelibus nostris notum esse volumus, quia nos iam dictum monasterium cum rebus suis et familiis utriusque sexus hominibus etiam liberis colonis servis vel aldionibus ad eius ius pertinentibus cunctisque, quae hactenus possedisse et adhuc possidere dinoscitur vel quae deinceps eidem loco pietas divina bonorum hominum largitate et devotione contulerit, in nostrae tuitionis immunitate et mundeburdo ac plenissima defensione receptum habemus. Precipientes ergo iubemus et omnino decernimus atque sancimus, ut nullus iudex publicus neque discurrens missus nec cuiuslibet potestatis persona in ecclesia Xenodochia cortes villas loca vel agros seu reliquas possessiones praefati monasterii, quas praesenti tempore in quibuscumque pagis et territoriis infra nostri imperii ditionem possidere cognoscitur vel quae eius iuri pietas divina deinceps augeri voluerit, ad causas iudicario more audiendas vel freda aut teloneum exigendum sive mansiones vel paratas faciendas aut parafredos vel fideiussores tollendos sive homines ipsius monasterii ingenuos commendatos vel servos distringendos aut ullas redibitiones vel occasiones exquirendas ullo umquam tempore ingredi audeat; sed liceat memorato episcopo et abbati Amalrico suisque successoribus ipsum monasterium cum rebus suis quiete sub nostra emunitate et integerrime possidere et monachos inibi degentes libere Christo famulari ac pro nostra coniugisque et prolis nostrae totiusque regni nostri stabilitate domino supplicare. Quicumque vero horum aliquid violare presumpserit, sciat se poena persolvendarum XXX librarum argenti optimi secundum morem veterum esse multandum et insuper nostra offensione plectendum. Si quis vero hominum ipsius monasterii utilitatibus famulantium, liber, commendatus sive servus, aliquid commiserit, unde fiscus noster quippiam sperare possit, totum hoc parti ipsius sancti loci concedimus et, ne a quoquam exigatur, penitus interdicimus. Confirmamus etiam forestem quandam, quae dicitur mons Longus, cum Memoriola et appendiciis suis nec non et forestem, quae vocatur Adra, cum terminis suis, sicuti a domno et atavo nostro per eius praeceptum concessum et confirmatum esse cognoscimus. In quo etiam praecepto continetur, ut omnes res et possessiones, quae per praecepta et instrumenta vel munimna cartarum eidem loco sancto iuste et rationabiliter olim delegata fuerunt vel quae futuris temporibus in eius venient ditionem, per idem praeceptum rectores ipsius monasterii tenerent et stabiliter possiderent et, quicquid pro utilitate eiusdem loci servorumque dei in eo degentium ex eis agere voluissent, libero potirentur arbitrio. Quod et nos similiter concessisse et plenissime per hoc nostrum roborasse praeceptum cunctorum fidelium nostrorum comperiat generalitas. Intimatum etiam nobis est a sepe dicto venerabili episcopo Amalrico, quod quaedam mancipia in loco, qui Nuxitus dicitur, olim se fraudulenter ex servitio saepe fati monasterii subtraxissent, ex quibus iam pars maior per iudicium et testimonia legaliter conquisita esset, pars aliqua adhuc per fugam se debito servitio subtrahere conaretur. Unde nunc praesenti auctoritate nostra firmamus, ut et illa pars, quae iam reducta est et recepta, secundum tenorem iudicati exinde editi omni tempore in servitio loci ipsius permaneat et illa, quae adhuc subterfugit, mox, ut inventa fuerit, legaliter per hanc nostram auctoritatem comprehensa pristino servitio mancipetur. Sed et res quorundam hominum, quas sancto Petro apostolo et sancto Columbano tradidisse noscuntur, Ricberti scilicet et uxoris eius Regentrudis, Fulcarii quoque et Teudrudae coniugis ipsius ex quibus legalis vestitura manifeste et coram testibus recepta est et retenta, per praesentem praeceptionem nostram eidem loco confirmamus, ut secundum iudicata ipsorum hominum, quae manifeste coram testibus ediderunt, in iure monasterii ipsius rectorumque eius omni tempore sine alicuius persone refragatione permaneant. Eodem modo [de] rebus Teudoldi et Teutboldi episcoporum hac nostra autoritate promulgamus; itemque de rebus, quas Arideus tradidit tam in Oxila quam in diversis per Italiam locis, secundum quod iudica et cartae ipsorum produnt. Similiter et rebus, quas Augustinus clericus in Genolensi tradidit et quas postea pars monasterii legaliter evindicavit et adhuc retinet, auctoritate nostra statuimus atque sancimus; item de rebus quorundam hominum, hoc est Teutprandi presbiteri, qui et Zello dictus est, et Thrasonis presbiteri, in Auliano aut ubi ubi secundum ipsorum instrumenta, sed et Gisemperti filiique eius Petri in Casellis. Sed et de rebus Leofredi et Leoprandi monachorum in Pecoraria, quas ipsi tradiderunt, et de rebus, quas in eodem loco Bertrada vidua per venditionem tradidit, sicut de supra comprehensis rebus et possessionibus decernimus atque statuimus, ut sine contradictione vel refragatione alicuius omnino persone in ipsius loci sancti ditione permaneant. Eodem modo confirmamus atque sancimus de rebus illis in Rodelascingo, quas Petrus infantulus in extremis positus tradidit et quas postea pars eiusdem monasterii per testimonia legalia et iudicata evindicavit et legittimo iure possedit. Pascua quoque, quae memorati germani Leofredus et Leoprandus monachi adquisierunt in memorata Pecoraria, et ingressum, qui per eorum res memoratas, quas ipsi tradiderunt, ducit et reducit, ipsi loco sancto confirmamus atque statuimus, vel quicquid ad ipsam cortem Pecorariam pertinere videtur et quicquid inibi possedisse idem germani et tradidisse noscuntur. De monte etiam, qui appellatur Carice, unde contentio orta fuit inter partem sancti Petri sanctique Columbani et Uuifridum comitem Placentinum, decernimus, ut per illos fines, quos antiquitus memorati loci potestas optinuit id est per serram, quae descendit de monte Moiolasca, ubi terminus stat, et inde in transversum per designata loca ad pedem et finem montis Tomaruli atque inde per summum montem inter duas vias, ex quarum una parte est possesio sancti Petri Cellae aureae, ex altera sancti Columbani, ubi etiam stat platanus, in qua clavus est fixus, et inde in transversum ad pedem montis Cudulae per rivum Modicum usque ad descensum fluminis Cenae per haec, ut diximus, loca fines et termini antiqui inter potestatem sancti Petri sanctique Columbani et comitatum Placentinum custodiantur nullusque comitum aut ministrorum ipsius comitatus eos transgredi et immutare praesumat. Medietatem quoque memorati fluminis Cenae ex illa parte, ad quam fines sepe dicti monasterii perveniunt, usque in fines monasterii sancti Marini ius ipsius loci et potestas optineat. Concedimus etiam ob utilitatem et honorem ipsius loci sancti, ut naves eiusdem potestatis per Padum et Ticinum publicum transitum habeant et nullus iudex aut minister rei publice exinde quippiam exigat et ut mercatus annuus in villis aliquibus eiusdem monasterii sub dispositione et potestate rectorum eius et ministrorum secundum, quod oportunum fuerit, fiat; et neque in ipso mercato neque in profectione aut reditu ab ipso mercato aut etiam ad transitum navium supra comprehenso vel in reditu ab ipso transitu quispiam exigere praesumat praeter ipsius monasterii potestatem. Concedimus etiam atque statuimus, ut in ponte Ticini non aliud opus, quam antiqua consuetudo fuit, potestas saepe dicti loci facere compellatur, hoc est foris et iuxta aridam atque in pontis initio arcam, non pilam in flumine, ex ea videlicet pontis regione, quae vicina et prope contigua est ecclesiae sancti Germani. Ceterum, quia intimatum nobis est, quod in piscaria illa, quae est in fine Gardensi in flumine Mintio et appellatur Burbure, quam Ratchisus rex per praeceptum suum saepe fato loco concessit et ut nullum aliud opus ibi fieret, quod eandem piscariam impediret, edicto suo decrevit , olim Notingus venerabilis episcopus Brixiensis ecclesiae novum opus edificatum habuisset, quod neque ipsi profuisset et potestatem sancti Columbani plurimum obfuisset, quod ob hoc piissimae rememorationis domnus et genitor noster Hlotharius funditus sua auctoritate subrui precepisset, ideo et nos praesenti auctoritate nostra per omnia perstruimus, ut nec pars praedictae Brixiensis ecclesiae nec ullus omnino ibi ulterius aliquod opus edificare aut aliam praeter ipsam piscariam facere aut crates ponere vel retia trahere praeter legittimam potestatem sancti Columbani praesumat, sicut in memorati regis Ratchisi praecepto plenissime continetur. Sed et hoc, quod Liutprandus rex de corte sua Gardensi eidem loco pro sua portione concessit, hoc est annuatim in piscibus auri solidos X, praecipimus, ut et Bernardus comes, qui nunc eandem Gardensem cortem optinet, et quicumque eam post ipsum possederit, iam dictum censum X solidorum annuatim sine ulla omnino contradictione persolvat, quatenus servi dei in eodem loco sancto degentes in rebus et subsidiis necessariis competenter adiuti pro nostra et coniugis prolisque nostrae prosperitate totiusque nostri imperii conservatione domino devote et assidue studeant supplicare. Et ut hoc auctoritatis nostrae pragmaticum firmissimum omni tempore vigorem optineat et diligenter a posteris nostris cunctisque ministris rei publice Italiae conservetur, more nostro subter confirmavimus et de bulla nostra sigillari praecepimus.

Signum domni (M.) Hludouuici piissimi augusti.

Adalbertus cancellarius advicem Remigii

Data non. octob., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi augusti XI, indictione VIIII; actum Maringo palacio regio; in dei nomine feliciter amen.