Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Constat itaque mundanorum nobilium ordo et marium insignium ritus, ut quisquis sibi legitimo tramite uxorem maluerit sociari et nubendi copulam honesto decore sortiri, mores veterum sequens talibus se erga gratissimos nuptiarum affectus ornet munificentiis, ut ea, quae egerit, et deo placita et futura per tempora humano iuri solide rata stabilitate consistant. Quod ius adeo suis decentiis incrementum sumpsit, ut non solum nobilitas magnorum virorum, sed etiam regum et imperatorum sublimitas huiuscemodi usibus atque negotiis effectum prebere non spreverit. Quapropter omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque presentium scilicet ac futurorum comperiat industria, quia nos divino tacti amore moremque antecessorum nostrorum piissimorum imperatorum sequentes una per consensum et voluntatem nostrorum optimatum hanc dilectissimam sponsam nostram Angilbergam nomine iuxta legem Francorum dotamus et eam domino auxiliante ad culmen nostrae sublimitatis uxorem presentaliter usque perducere disponimus. Cuius dotalicium subter in huius nostrae imperialis dignitatis precepti pagina scribere iussimus et futuris temporibus firmum et stabile decrevimus manere: Damus igitur tibi amantissimae sponsae nostrae Angilbergae dotalicio nomine curtem iuris nostri, quae dicitur Campo Miliacio, cum omnibus adiacentiis suis et pertinentiis, servis et ancillis utriusque sexus nec non et curtem, quae dicitur Curtis nova, cum omnibus similiter suis pertinentiis et adiacentiis, cum servis et ancillis utriusque sexus, cultum et incultum, totum in integrum, et de nostro iure et dominatione in ius et dominationem tuam cedimus atque transfundimus, ut ab hodierna die et deinceps habeas teneas et possideas; et quicquid inde facere tibi libuerit, liberam et firmissimam potestatem faciendi potiaris tam de supra dictis curtibus, Campo videlicet Miliacio, quae sita est in comitatu Motinensi, et Curte nova, que est in territorio Regensi, quamque et de capellis ad easdem curtes pertinentibus. Porro ut haec nostra imperialis cessio et dotalicii promulgatio nostris futurisque temporibus firmior habeatur et diligentius observetur, manu nostra propria subter firmavimus et de bulla nostra roborari iussimus.

Signum domni (MF.) imperatoris Hludouuici augusti.

(C.) Adalbertus cancellarius advicem Remigii scripsi et (SR.) (NT.: Scripsit

A. et subscripsit m[...], subscripsit, subscripsit).

Data III non. octobres, anno Christo propitio imperii domni Hludouuici piissimi augusti II, indictione XIIII; actum Maringo curte regia; in dei nomine feliciter amen.