Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus [gratia] dei imperator augustus. Si petitionibus servorum dei ecclesiasticorumque virorum pietatis nostrae implemus effectum, nimirum non solum imperialem exercemus consuetudinem, sed et divinam nobis r[...]r[..........] [...............................]m. Idcirco omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum praesentium videlicet futurorumque noverit industria, quia Petrus venerabilis abbas ex monasterio beati confessoris Christi Siluestri atque pars [...................]detulit clementiae nostrae praeceptum domni et genitoris nostri, in quo continebatur, qualiter Giselprandus rector ipsius coenobii per missos [.................], quod quidam homenes atque familas ex eadem [.........................]llos quamque precarias, pro quibus res ad ipsam casam dei minime fuissent condonatae neque census debitus persolveretur; obsecrans [.................................................................................................................................] nostra superadderetur firmitas. Cuius petitionibus libentissime, quia deo acceptae esse videbantur, a [.......................................................................................................................................]quibuscumque modis vel ingeniis de p[................] ilico nulla impediente vel contradicente [......................] et dominetur eis quisquis illius loci abbas [....................] minister extiterit nullo impediente vel contradicente [......................]us de Fiorentia [....|mbertus et Gampertus diaconus de Parma aut [....]s ad ipsam casam dei condonaverunt et ex quibus ant[............................................................................] praesumat, sed per hanc nostram auctoritatem firmiter et quiete ad ipsam casam [dei ...... ]ere sub omni integritate permittat. In[..................] abbas, ... Haistulfus quondam Langobardorum rex dedisset quandam eidem monasterio massam in loco, qui dicitur Liziano, rectorque coenobii nomine Anselmus construxisset ibi ecclesiam, quae ob [................] et ipsas p[.......] appellata; multis autem intervenientibus spatiis altercatio orta fuisset inter episcopum Bononiensem nomine Teodorum et rectorem monasterii ipsius nomine Petrum de ordinatione p[...............] sacerdotis [...] confirmatione populi; ipsaque contentio adeo ventilata est, ut in praesentiam etiam Caroli piissimi imperatoris attavi nostri deduceretur, quae inquisita sic definita per [.................], ut episcopus memoratae civitatis debeat ibi facere consecrationem, confirmationem et predicationem; presbiterum etiam, quem abbas ibi idoneum elegerit, episcopus inquirat et corrigat sede[...............] discordia; ideo prefatus petiit abbas, ut nos iam dictam roboraremus institutionem, ne pro qualibet occasione sua videretur perdere iura monasterium; quod et nos fecimus. Iubemus [.............] temporibus iam dicti piissimi augusti Caroli ratio est deffinita, ita maneat, videlicet ut episcopus faciat ibi consecrationem, confirmationem, predicationem et presbiterum, quem abbas idoneum ad hoc elegerit, inquirat et corrigat; tempus autem, quo episcopus illuc venire debuerit, abbati innotescat, quatenus ipse sciens ea, quae competunt utilitati episcopi, necessaria subministret nec sacerdos pro qualibet occasione [videatur opprimi; amplius vero nullam ibi habet dominationem] facere aut quaepiam tollere. Igitur, ut [nostra] iussio firmior sit, poenam [statuimus], ut, si quis contra hoc nostrum preceptum agere temptaverit, [triginta libras argenti] eidem monasterio se compositurum sciat. Et ut haec nostra auctoritas rata stabilisque manens validum obtineret roborem, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Plato notarius advicem Dructemiri recognovi et (SR.) (SI. D.)

Data III kl. april., anno imperii domni Hludouuici pii imperatoris in Italia VIII, indictione VI; actum Roma; feliciter in domino amen (NT.: amen).