Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hlvdovicus gratia dei imperator augustus. Si illius amore, cuius munere caeteris mortalibus prelati sumus, loca divino famulatui consecrata congruis magnificentiae nostrae beneficus ad divinum cultum huberius exsequendum sustollimus, dignae retributionis premium nos a domino remunerari fideliter credimus. Igitur notum esse volumus cunctis fidelibus sanctae dei aecclesiae et nostris presentibus scilicet et futuris, quia vir venerabilis Perto Sabinensis monasterii abba, quod est constructum in honore beatae dei genitricis semperque virginis Mariae, ostendit serenitatis nostrae optutibus quaedam precepta predecessorum nostrorum Karoli et Hludovici gloriosissimorum imperatorum, in quibus continebatur semper idem monasterium sub plenissimae emunitatis tuitione habuisse, sed permaxime piae recordationis genitoris nostri Hlotharii prestantissimi imperatoris. Quod dum relegi fecissemus, inter multas altercationes et varias discussiones evindicando atque ab omnibus partibus liberando in omni quietudine retracto sub suo nomine vel successorum suorum auctoritatis suae censuram constituisse, ut nullus pontifex, dux, princeps aut quislibet superioris vel inferioris ordinis rei publicae procurator idem monasterium sub tributo aut censu constitueret, sed omni quietudine sua defensione atque imperiali tuitione fultum consisteret.

Deinde memoratus venerabilis Perto abba pro plenissima in futurum securitate vel quietudine deprecatus est celsitudinis nostrae claementiam, ut et nos super easdem auctoritates domino favente nostram adderemus corroborationis censuram. Cuius precibus ob dei et domini nostri Iesu Christi genitricis semperque virginis Mariae reverentiam et honorem vel mercedis nostrae augmentum acquiescentes hanc excellentiae nostrae auctoritatem decrevimus fierique precepimus, per quam et idem genitoris nostri preceptum modis omnibus confirmamus, et quicquid extunc temporis ad illum sanctum locum divina auxit pietas per religiosorum hominum devotionem, nominatim ac singillatim, sicut et in autentico genitoris nostri habetur decreto, inserendo sancimus ac corroboramus propter futuras pravorum hominum infestationes atque inquietudines. Id est fundum Acutianum, ubi idem venerabile monasterium constructum est, cum finibus et appendiciis suis in integrum; fundum Calistrianum, in quo est aecclesia sancti Laurentii; fundum Pompeianum; fundum Pinianum; fundum Ceruinariam; fundum Marianum, in quo est aecelesia sancti Paterniani; fundum Arcturianum; fundum Ueneriae; fundum Ordeolum; fundum Mutellam, in quo est aecclesia sancti Angeli; fundum Urbanam, qui et vicus Sagi vocatur, in quo est aecclesia sancti Uiti, cum pratis silvis et aquimolis vel omnibus ad eum in integrum pertinentibus; ex fundo Adriani uncias tres, in quo est aecclesia sancti Ualentini; fundum Medianam; fundum Casalamantis; ex fundo Arcuniano unciam unam; ex fundo Aterniano uncias sex; ex fundo Siluaniano uncias sex; ex fundo Anciano uncias novem, ubi est aecclesia sancti Felicis; fundum Agellum; fundum Caecilianum, in quo est aecclesia sancti Donati; fundum Patrinionem; fundum Gignianum; ex fundo Scandiliano uncias quatuor; fundum Cruptulas; fundum Marcianellum pro unciis IIIIor; fundum Apicianum, qui et Longitia, in quo est aecclesia sancti Gurdiani; fundum Scaplianum; fundum Textam; fundum Paternionem; fundum Centum; fundum Alinianum; fundum Turris, in quo est aecclesia sancti Laurentii; ex fundo Pendigiano uncias duas; fundum Caesarianum; fundum Pulgianum; fundum Montem aureum; fundum Fornicatam cum traiecto suo seu gualdo in integrum, ubi sunt aecclesiae sancti Gethulii et sancti Benedicti, cum omnibus eis generaliter in integrum pertinentibus; fundum Germanicianum in integrum, ubi est aecclesia sancti Petri; fundum Musileum; fundum Cassianum; ex fundo Staberiano uncias sex; fundum Casulam; fundum Lacanianum; fundum Medianam; fundum Marcilianum; fundum Monacianum; fundum Fissianum; fundum Canianum; fundum Lurinianum; fundum Balburianum; fundum Pacianum; ex fundo Classicella uncias tres, ubi est aecclesia sancti Petri; ex fundo Fuliniano uncias sex; ex fundo Rigiano uncias sex; ex fundo Pontianello uncias sex; fundum Perticatulae; ex fundo Aurificis uncias sex, fundum Pacilianum; ex fundo Casiano uncias sex, in quo est aecclesia sanctae Iustae; fundum Mallianum, in quo est aecclesia sanctae Eugeniae; ex fundo Figniano uncias sex; ex fundo Cisternulae uncias VIII; ex fundo Ociano uncias septem et semis; ex fundo Arunciano uncias sex; fundum Oliuulam; fundum Pontianellum; ex fundo Bussulae uncias novem et scripulos tres; item ex fundo Bussuli unciam unam; ex fundo Macerulae uncias sex; ex fundo Rofiano uncias tres, in quo est aecclesia sancti Stephani; ex fundo Macerulae uncias quatuor; ex fundo Cassiano unciam I; ex fundo Sepiciano unciam unam et dimidiam; ex fundo Mediana uncias duas; ex fundo Marciani uncias duas et dimidiam, ubi est aecclesia sancti Uictorini; ex fundo Prata uncias tres; ex fundo Argasiano uncias quatuor; ex fundo Catoniano uncias II, in quo est aecclesia sanctae Sabinae; ex fundo Arsura uncias IIIIor; ex fundo Agellari uncias duas; ex fundo Latiniano uncias II; ex fundo Altariolo uncias duas; ex fundo Argusiano tres partes de uncia; ex fundo Petiniano uncias duas; ex fundo Puptiano uncias quatuor; ex fundo Domitiano uncias quatuor, in quo est aecclesia sancti Stephani; ex fundo Crispiniano uncias tres; ex fundo Cisiniano uncias novem, in quo sunt aecclesiae sanctae Mariae et sancti Siluestri; ex fundo Lucaniano unciam unam, ubi est aecclesia sancti Petri; ex fundo Begiano uncias duas; fundum Ortisianum; ex fundo Cipiriano unciam unam, ubi est aecclesia sancti Calistrati; ex fundo Bebgiano unciam unam semis; fundum Catilianum; fundum Criptulas; fundum Ueneriae; fundum Montanianum; fundum Bebcianum, in quo est aecclesia sancti Abundii; ex fundo Lamniano uncias tres; fundum Turianum, in quo est aecclesia sanctae Mariae; fundum Moranulam; fundum Follianum, in quo est aecclesia sancti Sauini; ex fundo Monumenti Cupi qui et Casale uncias sex; fundum Teruilianum; ex fundo Pretorioli uncias sex; ex fundo Seruiliano uncias sex, ubi est aecclesia sancti Antimi; ex fundo Gabiniano uncias duas; ex fundo Lauariano uncias quatuor, ubi est aecclesia sancti Gethulii; ex fundo Beaginelli uncias quatuor; fundum Arrianum, in quo est aecclesia sancti Laurentii; ex fundo Tulliano uncias sex, ubi est ecclesia sancti Ualentini; ex fundo Moptiano uncias tres; fundum Paternum, in quo est aecclesia sancti Ualentini; fundum Orcilianum; ex fundo Uassiano uncias sex, in quo est aecclesia sancti Uictorini; ex fundo Cossigano uncias sex, ubi est aecclesia sancti Cessigii; ex fundo Auriclano uncias sex, ubi est aecclesia sancti Petri; ex fundo Silignano uncias tres, ubi est aecclesia sancti Angeli; ex fundo Graniano unciam unam; fundum Mignianum, in quo est aecclesia sanctae Helenae; fundum Mallianum, in quo est aecclesia sancti Iuuenalis; ex fundo Anciano uncias sex, ubi est aecclesia sancti Petri; ex fundo Ioue uncias sex; ex fundo Pretoriolo uncias sex, ubi est aecclesia sancti Sebastiani; ex fundo Usiiano, qui et Illianus vocatur, uncias sex, in quo est aecclesia sanctae Anatholiae; ex fundo Feclinulae uncias sex, ubi est aecclesia sanctae Uictoriae; ex fundo Paterno uncias tres, ubi est aecclesia sancti Uictorini; fundum Pretorium cum appendiciis suis tam in montibus quam et in planiciis; ex fundo Salliano uncias tres, ubi est aecclesia sancti Martini; ex fundo Coriliano uncias III; fundum Forianum, in quo est aecclesia sancti Bartholomei; ex fundo Lusiano uncias tres; ex fundo Acliano uncias IIIIor seu et medietatem de gualdo, qui dicitur Laurus, et medietatem de portione Probati castaldi; ex fundo Paterno unciam unam semis; ex fundo Ualeriano uncias quatuor, in quo est aecclesia sancti Martini; ex fundo Corbiano uncias sex, in quo est aecclesia sancti Pancratii; ex fundo Bagiano terram modiorum septem; ex fundo Fiano unciam unam semis; ex fundo Luccigiano unciam unam semis; ex fundo Uiarii uncias tres; ex fundo Acutiano uncias octo, in quo est aecclesia sancti Gregorii; fundum Mocianum, in quo est aecclesia sancti Angeli; fundum Furianum; fundum Paternum positum in Uariano et in Culiano, in quo est aecclesia sanctae Caeciliae; fundum Iustianum in integrum; ex fundo Agello uncias novem; fundum Sentianum, in quo est aecclesia sancti Antimi; fundum Priuatis; fundum Albucianum cum appendiciis suis; gualdum Tancies in integrum per loca designata, sicut primitus ab ipso monasterio possessum et concessum est; fundum Findiliani uncias duas; ex fundo Passiano uncias VI; ex fundo Antariano uncias sex; ex fundo casea surdae uncias duas; ex fundo Teruiliano uncias sex; ex fundo caesa candida uncias sex; ex fundo Polliano uncias VI; ex fundo Leonis terram modiorum decem; ex fundo Leogniano uncias sex; ex fundo Uaiano uncias sex; ex fundo Uaetusiano uncias sex; ex fundo Seruiliano uncias quatuor; ex fundo Musino uncias septem; ex fundo Seriolae uncias sex; ex fundo Mariano uncias sex; item ex fundo Seruiliano portiunculam unam; ex fundo Pretorii portiunculam unam; ex fundo Galignani portiunculam unam; ex fundo Cisiano uncias octo; ex fundo Catiniano unciam I; ex fundo Gai mediam unciam; ex fundo Turiano uncias undecim; ex fundo Bariano uncias undecim; ex fundo Salisiano uncias decem; ubi est aecclesia sanctae Mariae; fundum Carbonianum; fundum Lucianum, ubi est domus culta, in integrum; ex fundo Ariano uncias duas; ex fundo Septiniano unciam unam et semis; item ex fundo Septiniano uncias sex; fundum Pipilianum cum appendiciis suis in integrum; fundum Scandilianum; fundum Antiquum; ex casale Antiano uncias tres et olivetum in Porporaria; homines quoque, qui fuerunt Maioriani, cum rebus et substantiis suis in integrum, et ecclesiam sancti Eusanii cum rebus suis in integrum.

Nec non et res, quas domnus et genitor noster per sua precepta eidem confirmavit monasterio, id est gualdum, quod dicitur Tancies, et curtem, quae vocatur Uallantis, cum omni integritate et appendiciis suis, que Hildeprandus per sua confirmavit precepta; et res, quas tradidit Teudemundo et ipse Teudemundus per instrumentum cartarum prefato delegavit monasterio; etiam et curtem, Tacianum, quam dominus apostolicus Adrianus Luponi per suum preceptum confirmavit et ipse Lupo per cartulas simul cum ipso precepto eidem delegavit monasterio cum omni integritate.

Etiam et monasteria virorum et puellarum, quae nuncupantur his nominibus: monasterium sancti Marci evangelistae, quod est situm iuxta murum civitatis Spoletanae, quod domnus et bisavius noster Karolus augustus ad idem monasterium per suum confirmavit preceptum; et aliud, quod dicitur monasterium sancti Saluatoris situm non procul ab eadem civitate Spoletana; et monasterium puellarum, quod nuncupatur sancti Georgii, quod est constructum sub muro civitatis Reatinae; et aecclesiam sancti Michahelis archangeli, quae est posita super fluvium Mellinum iuxta civitatem Reatinam, cum omni integritate sua; et in territorio Tuscano monasterium, quod vocatur sanctae Mariae de Minione, cum omni integritate.

Similiter et res, quas piae recordationis genitor noster per precepta auctoritatis atque confirmationis suae predicto contulit et confirmavit monasterio, id est res Maioriani et uxoris ac filiorum eius, quas ille possedit vel ei datae fuerunt ex concessione regum reginarumque, ducum vel quae per affiliationem ac comparationem sive alium quemlibet attractum ad eum pervenerunt; seu et portum in Aso vel alias res, quas Hildeprandus dux ei per sua precepta condonavit ac domnus et bisavius noster Karolus imperator eidem Maioriano confirmavit vel quae a domno et avio nostro postea possessae sunt et ex sua donatione et confirmatione ad predictum monasterium pervenerunt; similiter et res Benedicti presbiteri et Magnonis et Hildeprandi et Benedicti nepotum eius et res Gaidoaldi et res Tanicisi sive Pippini presbiteri filii eius et res Helenae ancillae dei et res Gualtarii filii Rimonis et res Scamarae et res Scamperti filii eius et res Pergonis et Liutprandi presbiteri et res Solduli claerici et res Guilionis et Guiliprandi filii eius et res Baselli et res Palumbi et res Teudelasi et res Hattonis et Hautonis filii eius et Rodelindae uxoris eius; coenobium quoque beati Stephani, quod situm est finibus Beneuentanis, cum curtibus cellulis gualdis vel omnia et in omnibus ad illud pertinentibus; res vero Aldonis et Arduini patris eius; res Halais et Gistrude matris eius; res Hirminfredi et uxoris eius; res etiam Hilderici et Tacipergae genitricis eius et Hilcipergae coniugis eius; similiter in territorio Tuscano cellam sanctae Mariae de Minione cum ipso. monte Gosberti et gualdo et ripa Aluella et cum ipso portu de mare et gualdum, qui est in finibus Reatinae civitatis, qui nuncupatur Riuus curvus, per loca designata vel denominata, sicut in precepto avi nostri continetur; et piscatorem nomine Aunifridum et fratres eius manentes in territorio Reatino in loco, qui dicitur Septempontius, cum uxoribus et filiis eorum et terris ac domibus eorum nec non et piscationem, quam ipsi facere consueverant, simul cum omnibus rebus suis; insuper et res, quas advocatus predicti Ingoaldi abbatis, predecessoris scilicet Pertonis venerabilis abbatis, in presentia Aladramni et Adelardi seu Leonis missorum quondam avi nostri super Guinigisum quondam ducem legibus conquisivit et iudicia evindicata exinde accepit, id est res, quas Paulus et coniux sua sive Gemmulus et Maurica ad idem delegaverunt monasterium; etiam et res, quas Salomon Francus praedicto contulit monasterio, quas iam dictus Guinigisus exinde iniustae abstulit et per iussionem avi nostri Richardus dux inquisitione facta predicto monasterio reddidit et revestivit; insuper et res, de quibus idem abba instrumenta cartarum piae memoriae avi nostri ostendit, per quae nobiles viri et feminae eidem monasterio solemni donatione contulerunt, id est res Stauraci et Petri filii eius et res Celsi et uxoris eius et res Zabennonis et uxoris eius; res Petri claerici de Camerino; res Arualdi presbiteri et sororis eius; res Azilonis presbiteri et Aliprandi filii Sicipori et res Astemari et Iohannis et Teudini fratrum; res Grisonis Spoletani; res Scamari filii Scamberti; res Ursi et uxoris eius et Luponis et Acerisi fratrum et res Teudemundi nepotis eorum; res Scaptulfi et Formosae uxoris eius et Iohannis filii eius, quas ille per cartulas offersionis seu donationis ad idem contulit monasterium, nec non et breves pactuationis vel convenientiae, quae cum generis eorum factae sunt, inviolabiles perseverent; res Eufemiae ancillae dei, relictae quondam Lantperti et res Mauri presbiteri Firmanae civitatis; res Theuphanii comitis et Patrociae coniugis eius nec non et Rauennonis, itemque res Theuphani et Razipergae uxoris eius; res Hilderici patris Audulfi; res Zangronis; res Probati et Picconis et Grimaldi fratrum; res quoque Petri de Furcone filii Rodepaldi; res de quondam Guinigiso duce vel Mainsinda, quas ipsa in predicto dedit monasterio in finibus Baluensis, id est Campum Bufanum. Res vero omnes superius conscriptas cum omnibus ad se pertinentibus vel aspicientibus mobilibus et immobilibus ac sese moventibus, sicut eas prefati homines possederunt et per instrumenta cartarum ad memoratum venerabile monasterium condonaverunt, undecumque ad eos pervenissent et presenti tempore iuste et rationabiliter atque quiete predictum tenet vel possidet monasterium vel, sicut superius dictum est, ex munificentia regum reginarumque, pontificum, ducum, castaldionum vel ex collata populi sive caeterorum fidelium largitate vel etiam monachorum, qui in eodem monasterio suas animas salvare cupientes intraverunt et ibidem res suas delegaverunt et moderno tempore predictum monasterium possidere videtur, cum monasteriis cellulis senodochiis aecclesiis curtibus villis fundis vel casalibus piscariis cum piscatoribus suis, servis ancillis libellariis cartulatis offertis opilionibus gualdis molendinis sub omni integritate ad iam dictum venerabile monasterium nostris futurisque temporibus confirmamus.

Praecipientes ergo iubemus atque per hanc nostrae auctoritatis confirmationem sancimus, sicut in domini et genitoris nostri continetur precepto, ut nullus pontifex, aepiscopus aut abba, dux vel castaldus, actionarius seu quislibet rei publicae procurator sive de iunioribus aut successoribus eorum memorato Pertoni abbati vel successoribus eius sive agentibus ipsius monasterii de omnibus rebus superius nominatis vel de his, quae ad eos pertinent vel quae deinceps divina largiente gratia ibidem condonatum fuerit , ullam calumniam aut iniustam infestationem facere aut inquietare ullo unquam in tempore presumat, sed liceat eidem predicto abbati successoribusque suis easdem res quieto ordine tenere et possidere. Praecipimus etiam, ut si quis temerario ausu servos vel ancillas iam fati monasterii iniuste occidere presumpserit, emunitatis nostrae sicuti de caeteris rebus cogatur exsolvere summam. Similiter iubemus atque precipimus, ut nullus eos de quibuscumque rebus sine publici malli compellatione despoliare vel de rebus monasterii invasionem facere presumat. Nec non et de omnibus animalibus monasterii in finibus ducatus Spoletani ita definimus atque iubemus, ut in pascua publica omni tempore debeant pabularet vel nutrire sive illa videlicet de hominibus eorum sine omni datico castaldatico aescatico herbatico vel glandatico, et nullam molestiam neque in ponte neque in via neque in qualicumque loco patiantur, sed semper illibata ipsorum animalia ambulent, ubi et publica animalia consueta sunt pabulare. Similiter quoque concedimus omnes communes pascuas, hoc est fiwaidas, ut sicuti illi homines, qui res suas prefato monasterio dederunt, eas per diversa habuerunt loca, ita nullo contradicente eas pars monasterii teneat et possideat, laboret et exeat, ubicumque partem suam cognoverit, iuxta quod ei visum utile fuerit. Et liceat illis propriam monasterii terram omni tempore defendere atque integrare tam in Reate in loco, qui dicitur Lingla et Quintilianus, et in Amiterno in loco, qui vocatur Laurianus, quanque et in comitatu Firmano seu in quibuslibet reliquis locis, vel animalia eorum ad pabulandum mittere absque cuiuslibet personae vel potestatis contrarietate. Insuper et omnia, quae predicti reges Langobardorum, id est Liutprandus et Haistulfus, Ratgisus ac Desiderius, nec non et duces sive quod dominus et bisavus noster piae memoriae Karolus vel avus noster Hludovicus atque genitor noster Hlotharius augustus per illorum praecepta predicto venerabili monasterio propter amorem et honorem dei et domini nostri Iesu Christi et sanctae atque intemeratae genitricis, in cuius nomine iam dictum monasterium dedicatum esse cognoscitur, vel pro eorum helimosina eidem monasterio concesserunt et confirmaverunt, per hoc nostrae auctoritatis preceptum similiter confirmamus atque concedimus. Et quando quidem divina vocatione predictus abba vel successores eius de hac luce migraverint, quamdiu ipsi monachi inter se tales invenire potuerint, qui eos secundum regulum sancti Benedicti regere valeant, licentiam habeant eligendi abbatem, qualem meliorem et digniorem inter se invenerint, quatinus ipsam sanctam congregationem pro nobis et totius imperii nostri stabilitate attentius domini misericordiam exorare delectet. Porro ut haec auctoritas confirmationis nostrae firmior habeatur et per futura tempora a fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris verius credatur et diligentius conservetur, more nostro eam supter scribere et de bulla nostra iussimus sigillare.

Data k. decbr., anno Christo propitio imperii domni Hludovici piissimi augusti VIIIo, indictione VIII; actum Papia civitate palatio regio; in dei nomine feliciter amen.