In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hlvdovicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut imperialis celsitudo erga loca sanctorum maximam sollicitudinem habeat; et in quibus eis in illorum necessitatibus suffragium impertitum fuerit, mercedem ab omnipotente sibi recompensari nullatenus titubet sanctorumque auxilium presens sibi affore omnimodis credat. Quapropter omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque presentium scilicet futurorumque comperiat industria, quia Perto venerabilis sancti monasterii Sabinis, quod est constructum in honore beatissimae virginis Mariae, abba suggessit auribus claementiae nostrae, eo quod quidam homo Petrus nomine ex genere Langobardorum pro animae suae remedio contulisset prefato monasterio omnes res suas mobiles et immobiles, quas in Furcone habere visus est vel per omnes civitates seu loca in ducatu Spoletano nec non ubicumque aliquid habere visus est, et ostendit optutibus nostris cartulam, per quam ipsas res prefato tradidit monasterio. Petiit quoque prefatus abba excellentiam nostram, ut pro futurae firmitatis causa superadderemus nostrum imperiale praeceptum. Ideoque hanc nostrae confirmationis auctoritatem fieri iussimus, per quam confirmamus iam dicto monasterio omnes ipsas res, quas iam dictus Petrus per cartulam legitime venerabili contulit prenominato caenobio, mobiles et immobiles, quatenus, sicut in ipsa cartula continetur, pars monasterii illas teneat possideat et in suos usus redigat, et nullus eis in suis rebus ullam molestiam aut invasionem inferre praesumat, in quantum iam fatus Petrus iuste investitus erat, quando cartulam donationis ad ipsum monasterium fecit, ut inibi continetur, vel contulit. Si quis autem temerario ausu illas res invadere contra ius presumpserit aut aliquam violentiam in ipsis inferre conatus fuerit vel quippiam diminorationis facere temptaverit seu calumniam inique generare contra eos inde quaesierit, emunitatem nostram se compositurum parti ipsius sanctae aecclesiae noverit, quam eidem concessam habemus. Si autem aliqua querimonia adversus eos insurrexerit de iam dictis rebus vel de reliquis monasterii mobilibus et immobilibus, quae ibi legaliter non eis visum fuerit posse esse definitum, nostramque acclamaverint presentiam, comes noster et missi nostri discurrentes seu ministri rei publicae faciant ambas partes in nostram audientiam guadiare. Praecipimus quoque atque expresse iubemus, ut neque de istis rebus neque de aliis, quas in usus monachorum vel hospitum seu helimosinarum constituimus aut in antea deo auxiliante eidem fuerint collatae congregationi a bonis hominibus, nullam habeat licentiam iste presens abba, sed neque ipsius successores, qui pro tempore fuerint, alicui homini exinde aliquid dare aut in beneficium concedere nisi servitoribus ipsius aecclesiae et commenditis atque illis, qui meliora et apta de suis rebus eidem monasterio cupiunt concedere. Porro ut haec nostra imperialis auctoritas pleniorem in dei nomine optineat vigorem, de anulo nostro supter iussimus sigillari.
Adalbertvs cancellarius rogante Dructemiro recognovi.
Dat. III k. dec., anno Christo propitio imperii domni Hludovici piissimi augusti VIII, indictione VIII; actum Papia palatio regio; in dei nomine feliciter amen.