Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei haeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. [Omnibus fidelibus sanctae dei] aecclesiae et nostris praesentibus scilicet et futuris notum sit, quia vir venerabilis Engilbertus sanctae Mediolanensis aecclesiae archiepiscopus suggessit celsitudini nostrae pro quodam suo diacono nomine Ansperto, qui quasdam res super quendam hominem nomine Ansprandum vicerat pro interfectionis scelere, quod in germanum suum exercuerat, super quibus rebus etiam post adquisitionem nostri genitoris serenitate preceptum adipisci promeruit. Verumtamen adquisitione adepta et imperiali precepto roborata non valuit quorundam hominum factiosa et subdola quiescere conquestio, quin in nostri presentia prefatum diaconem propter quandam cautionem quasi iniuste retineret, eorum exorta caepit compellare conclamatio; super quibus et denuo compos et victor existens legaliter in se iure perpetuo res predictas debere respicere, etiam scriptionis robore per iuditii certi definitionem prenotavi. Petiit quoque isdem venerabilis archiepiscopus, ut iterum nos nostra corroboraremus, quod esse eorum auctoritate. Idcirco hoc nostrum preceptum fieri iussimus, per quod confirmamus eidem diacono illa res, unde superius mentionem abuimus, sicuti in precepto domni et genitoris nostri illi confirmata et roborata esse dinoscuntur. Precipientes quoque iubemus, ut nemo deinceps audeat ei de ipsis rebus aliquam iniustam inferre calumpniam, sed neque aliquam diminorationem facere presumat. Quod si quis hoc hagere temptaverit et nostrum privilegium violare temptaverit, noverit se poena damnandum mille mancosos auri, mediaetatem palatio nostro, mediaetatem vero predicto diacono suisque heredibus. Et ut hoc, quod iubemus quodque concedimus, ab omnibus verius credatur et in dei nomine diligentius observetur, anulo nostro subter iussimus adnotari.

Uuerimboldus notarius rogante Dructemiro (SR.) (SI. D.)

Data XII kal. iul., anno imperii domni Hludouuici piissimi augusti VIII, indictione

[V]; actum [in regia nostra curte] Nagariola; in dei nomine feliciter amen.