Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Imperiali satis congruit excellentiae, ut petitionibus servorum dei aures libenter accomodet et eorum effectus devote tractando utiliter instituat, quatenus id agendo et eos in divinis cultibus ferventiores reddat et pro his apud dominum devotis eorum precibus aeternam remunerationem percipiat. Igitur omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum presentium scilicet et futurorum comperiat industria, quia Sigefredus venerabilis sacrae sedis Regiensis episcopus nostrae suggessit mansuetudini, ut quasdam res eiusdem suae ecclesiae, quas ipse in canonicorum ibidem deo militantium usibus cotidianis ad utiliorem ordinem transferens divina inspiratione constituit, nos pro amore dei et aeternae remunerationis premio nostra imperiali auctoritate id plenius in dei nomine perpetuo statuentes corroboraremus, quatenus eisdem dei famulis nostris fultis praesidiis et devotius dei famulatum exsequi et pro nobis adtentius domini misericordiam exorare delectet. Nos autem eius petitioni libenter adsentientes id pleniter concessimus et hos nostrae imperialis munificentiae apices exinde fieri iussimus, per quos omnino stabilientes decernimus, ut ab hinc in futurum praefatae res, ubi ipsa canonica praefatus Sigefredus episcopus a fundamentis edificavit ecclesia videlicet sancti Peregrini nec non et alia sancti Michahelis archangeli, tertia quoque sancti Faustini siquidem et sancti Uitalis basilica cum omnibus adiacentiis vel pertinentiis earum, eclesia denique sancti Ambrosii et corticella atque Riuo Frigido cum omnibus adpenditiis vel pertinentiis earum, preterea in Gauassa massarii duo et de parte Heriberti comitis unus et in Faennio massaritia una, quae regitur per Traseuerto cum nepotibus suis, una cum ipsis famulis et omnes res illas de Dominico presbitero, casae quoque Alberici et Aioaldi de Pineso cum pertinentia sibi, massaritia Ermenfredi presbiteri atque res Geminiani sacerdotis, quas in Regio vel in Sableta habere videtur, aliae quoque res, quas Romoaldus presbiter tenet, et vinea una de quodam Leouardo in prato Pauli seu massaritia una in Maxentiatico sive famulis in praedicta canonica deservientibus et ea omnia cum plenissima integritate et cuncta, quaecumque in futurum a benignis largitoribus inibi deo favente auctum fuerit per hanc nostram imperialem institutionem et inviolabilem corroborationem in eodem ordine sine alicuius retractione firmiter absque eorum consilio et voluntate corroboratae permaneant. Et nullus successorum eiusdem sedis ullo umquam tempore hanc nostram institutionem promovere aut irrumpere quoque modo conetur nec commutationem de praefatis rebus faciendi habeat potestatem; sed iuste et legaliter secundum hunc nostrum praeceptum ab ipsis canonicis sint possessa; et iuxta nostram institutionem atque praefati venerabilis eiusdem sedis Sigefredi episcopi ordinationem statutum fore dinoscitur, perpetuis temporibus maneat inconvulsum. Quod si quis umquam ullo tempore praefatae sedis episcopus contra hanc nostram auctoritatem insurgere temptaverit aut aliquam violentiam in eadem canonica vel in ipsis canonicis aut in eorum hominibus liberis aut servis vel in omnibus rebus eorum mobilibus aut immobilibus vel territoriis tam ecclesiasticis quam proprietariis vel si aliquis dux aut comes aut aliqua iudiciaria potestas vel minister rei publicae facere quesierit, centum libras auri se compositurum sciat, medietatem nostrae parti et medietatem in ipsa canonica. Et ut haec nostra auctoritas inviolabilis permaneat, manu propria firmavimus et de anulo nostro subter sigillari iussimus.

Signum (M.) domni Hludouuici serenissimi augusti.

Teodacrus notarius advicem Dructemiri recognovi et (SR.) (SI.)

Data III id. ian., anno imperii Hludouuici serenissimi augusti VII, indictione V; actum Mantua palatio regio; feliciter in domino.