Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Si petitionibus dei famulantium aurem libenter accomodamus, mercedem nobis ab aeterno remuneratori recompensari nullatenus titubamus. Igitur omnium fidelium sanctae dei aecclesiae nostrorum presentium scilicet ac futurorum comperiat industria, quia Gisola dilectissima soror nostra excellentiam nostram adiens innotuit, qualiter domnus et genitor noster monasterium Nouum in honore domini et Saluatoris nostri constructum infra muros Brixie situm Amalbergae abbatissae commisisset, quatenus vitam regularem iuxta institutionem sancti Benedicti peragerent et assidue domino famulantes pro ipso ac liberis suis dominum exorarent. Sed ne aliquae intervenirent impeditiones vel inquietationes, pro quibus ab institutione removerentur, placuit ei quasdam villas et curtes nominatim in usibus et utilitatibus earum suo precepto condonare, quatenus his fultae nullam occasionem haberent quoquo modo a regula deviare. Unde petiit eadem dilecta soror nostra, ut institutio nostri genitoris nostra corroboraretur pietate. Cuius precibus nos libenter adquiescentes hos imperiales apices nostros fieri censuimus, per quos decernimus, ut prefata abbatissa iam dictum monasterium regendum habeat, quatenus institutio proposita nullatenus a tramite regulari deviet, sed iuxta normam sanctitatis gubernet atque disponat. Res autem et familias villasque ac curtes, quas domnus et genitor noster inibi rationabili voto constituit habendas, nos quoque censemus manenda, ut nullius occasione vel inquietatione pressae alimoniam et sustentationem in suis habeant necessitatibus et quiete viventes pro nobis nostrisque fidelibus, ut debitum est, domini misericordiam exorent. Si quando autem prefata abbatissa de hac luce discesserit, nostro preveniente consensu et suffragante voluntate per successiones temporum vicissim habeant inter se licentiam eligendi abbatissam, quae secundum deum et institutionem domni Benedicti ac iuxta constitutionem prioris regulariter eas gubernet et regat et iuxta dei voluntatem ordinet. Ut vero ab omnibus verius credatur diligentiusque observetur, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione corroborari iussimus.

Signum domni (MF.) Hludouuici piissimi ac gloriosissimi augusti.

Plato notarius advicem Dructemiri recognovi et (SR.) (SI. 2)

Data XIIII kl. iun., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici gloriosissimi augusti in Italia VII, indictione IIII; actum Brixia civitate monasterio Nouo; in dei nomine feliciter amen.