Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut celsitudo imperialis, cum omnium fidelium suorum vota libenti perficit studio, specialius eorum petitiones peragat, qui ei artius noscuntur adstricti. Itaque omnibus fidelibus sanctae dei ecclesiae ac nostris praesentibus futurisque notum sit, quia Gisola dilectissima soror nostra adiens [............] culminis nostri innotuit, qualiter domnus ac genitor noster b[............] Hlotharius monasterium, quod dicitur Nouum, in honore domini et Saluatoris nostri fundatum atque infra muros Brixiae situm diebus vitae suae ei obtinendum commisisset, quatinus iuxta regulam et institutionem sancti Benedicti illud rationabiliter gubernaret, teneret atque disponeret et monasteria ac senodochia villasque, quae [iuste] ac rationabiliter eidem monasterio subiecta esse debebant, suo inibi delegaret [....... ]o. Pro qua causa poposcit iam dicta dilecta soror nostra, ut huic assertioni nostram adderemus auctoritatem, quod et fecimus. Quapropter [hos.....] tatis nostrae apices fieri statuimus, per quos decernimus atque iubemus, [ut.....]ata Gisola dilectissima soror nostra diebus vitae suae regendum iuxta dei voluntatem [...] habeat, teneat ac gubernet et secundum normam [et] regulam sancti Benedicti disponat cunctisque monasteriis et cellis seu senodochiis ad idem coenobium iuste et rationabiliter pertinentibus presit, quatinus usibus et utilitatibus ac necessitatibus ancillarum dei deservientes ipse quoque pro nobis assidue domini misericordiam exorent. Ut autem haec nostra auctoritas ac dispositio firmior stabilisque maneret, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus.

Signum domni (MF.) Hludouuici piissimi augusti.

Plato notarius advicem Dructemiri recognovi et (SR.) (SI. 2)

Data XIIII kl. iun., anno Christo propitio imperii domni Hludouuici gloriosissimi augusti in Italia VII, indictione IIII; actum Brixia civitate monasterio Nouo; in dei nomine feliciter amen.