In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus. Igitur omnium [fidelium sanctae dei ecclesiae] praesentium scilicet ac futurorum noverit sagacitas, quia Gisola dilecta soror nostra et Amalberga monasterii Noui venerabilis abbatissa nostram imploratae sunt clementiam, quatinus [nos cuidam commendato suo] Ermealdo nomine confirmaremus omnes res eius mobiles atque immobiles, quae iure proprietario de paterna maternaque hereditate ei advenerunt vel quas postea commutando concambiando comparando [vel quocunque iusto legalique ingenio] adquisivit seu deo donante adquirere poterit, homines quoque eius liberos vel servos [atque aldiones,] eumque cum his omnibus in nostro susciperemus tuitionis munburdo. Quapropter hanc nostram auctoritatem [ei fieri iussimus, per quam] confirmamus ei suisque heredibus omnia supra commemorata. Nec minus etiam confirmamus illud concambium, quod cum Adelardo vasso nostro fecit de campo, qui dicitur Uiticetus, atque iudicatus secundum quod in cartulis [eorum continetur; eumque cum his] omnibus in nostro recipimus imperiali tutela precipientes, ut nemo audeat eis aliquam iniustam inferre calumniam vel in rebus eorum aliquam diminorationem facere. Similiter quoque concedimus [praefato Ermealdo omnem hostilem] expeditionem atque publicam functionem, quatenus maneat ab his omnibus bene immunis. [Si] quis autem hoc nostrum violare presumpserit preceptum, noverit se compositurum [duo millia mancusos auri, medietatem] palatio nostro, medietatem vero prefato homini eiusque heredibus. Et ut hoc ab omnibus verius credatur, anulo nostro subter iussimus sigillari.
Uerimboldus notarius advicem Dructemiri recognovi et (SR.) (SI. D.)
[Signum] domni (M.) Hludouuici serenissimi imperatoris.
[Data pridie id. maii,] anno Christo propitio imperii domni Hludouuici serenissimi imperatoris in Italia VII, [indictione IIII; actum Brixia] civitate monasterio Nouo; in dei nomine [feliciter amen.]