Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Ludouicus gratia dei imperator augustus. Dignum est, ut celsitudo imperialis, quantum caeteros honoris ac potestatis fastigio antecellit, tantum erga omnes pietatis suae munus impendere satagat. Igitur omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum presentium silicet et futurorum comperiat magnitudo, quia Petrus dux ac spatharius Ueneticorum per Euerardum dilectissimum ducem et familiarem nostrum atque per missum suum Deusdedit nomine nostram depraecatus est maiestatem, ut ex rebus sui ducatus, quae infra ditionem imperii nostri consistere noscuntur, confirmationis nostrae preceptum fieri iuberemus, per quod ipse ac patriarcha, pontifices atque populus sibi subiectus sibi debitas res absque cuiuspiam contrarietate seu refragatione retinere quivissent, quemadmodum temporibus bisavii nostri Karoli per decretum cum Graecis sanccitum possiderunt. Cuius petitionem, ut nobis caelestis suffragatio copiosior adsit, libenter adquiescentes hos excelentiae nostrae apices decrevimus fieri, per quos statuentes decernimus, ut nullus in territoriis locis peculiariis aut ecclesiis domibus seu rebus et reliquis possessionibus praesignati ducatus, quae infra potestatem imperii nostri sita esse noscuntur, iniquam ingerere praesumat inquietudinem diminorationem seu calumniosam contradictionem aut subtractionem nefandam, sed liceat eas praefato duci patriarchae episcopis ac populo sibi subiecto seu successoribus eorum ac heredibus quiete absque cuiusquam insultantis machinatione aut sinistra quippiam molientis tergiversatione iure gubernare et gubernando, prout liquidius in presignato decreto continetur, legaliter possidere. Et ut haec nostre confirmationis atque coroborationis auctoritas a fidelibus sanctae dei ecclesiae et nostris verius credatur et a nostris successoribus per tempora labentia omni munimine stabiliatur, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus.

Signum (M.) Lodouici gloriosissimi augusti.

Data X kl. aprilis, anno Christo propitio imperii domni Lodouici serenissimi augusti in Italia III, indictione IIII; actum Mantua palatio regio; in dei nomine feliciter amen.