Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Lhudouicus divina ordinante providentia imperator augustus. Oportet imperiali gloria sublimatos studio et devocione subditorum obaudire preces; et quantum eos devociores sibi cognoverint, tanto pleniora deliberatione id exequi dignum esse dignositur. Quapropter cunctis fidelibus sancte dei ecclesie et nostris presentibus silicet et futuris notum sit, quod vir venerabilis sancte Comensis ecclesie vocatus et electus episcopus Amalricus nostre mansuetudini diversas auctoritates detulit regum videlicet gentis Longobardorum nec non avi genitorisque nostri hac nostram, in quibus continebatur, qualiter sub [sua] defensione eandem constituerant ecclesiam atque singulas querimonias studio inde sustulerant diversasque inquietudines [concedendo] submoverant, videlicet concedendo cum cunctis hominibus eiusdem sancte ecclesie ab omni publico obsequio vel publica functione [esse] immunes. Sed quia partim inde remanserant, qui publico fisco cogebantur quasdam reddere functiones, petiit pietatem nostram, ut et easdem confirmassemus auctoritates future inrefragabiliter mansuras et eosdem sue ecclesie pertinentes homines nostra condonatione ab eadem publica functione concederemus immunes, sicuti et fecimus. Precipientes ergo iubemus, ut nulla quelibet publica vel iudiciaria persona contra easdem auctoritates quippiam repeticionis inferre presumat neque quamlibet contrarietatem ex hoc eidem ecclesie facere audeat neque eisdem hominibus eiusdem ecclesie, quas nos eidem venerabili episcopo concedimus, nullo in tempore a qualibet publica functione aut reddibitionis exactione vel excubia publica molestare audeat aut inquietare presumat, sed quicquid inde fiscus noster sperare poterat, nostra concessione in utilitatem eiusdem deveniat ecclesie. Ut quoque hac nostra auctoritas pleniorem obtineat vigorem, subscribere et de bulla nostra subter iussimus sigillari. [...] cancellarius advicem Dructemiri recognovi et s.

Dat. tercio non. mar, anno Christo propitio [imperii] domni Lhudouici piissimi augusti in Ytalia V, indictione III; actum Ollonna palatio regio; in dei nomine feliciter amen.