Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Ludouicus gratia dei imperator augustus. Si petitionibus servorum dei clementie nostre comodamus assensum et ea, que per viros ecclesiasticos sugeruntur, ad condignum perducimus effectum, profecto non solum divinum nobis regnoque nostro conciliamus auxilium, sed et fidelium nostrorum animos in nostrum promptiores reddimus famulatum. Proinde omnium fidelium sancte dei ecclesie et nostrorum presentium futurorumque cognoscat devotio, quia vir venerabilis et religiosus Teutmarus Aquilegensis sive Foroiuliensis ecclesie patriarcha per Eurardum illustrissimum comitem dilectumque compatrem nostrum magnificentie nostre antiquas auctoritates ostendit, quibus manifestissime comprobatur, quod Aquilegia civitas ab initio fidei catholice per Italiam Germaniam Venetiam Istriamque regionem disseminate principatum in omni Istria patriarchalis obtinuerit dignitatis; et post eversionem suam aliquandiu Aquilegensis ecclesia prereptum iterum studio suorum presulum Romanorumque pontificum favore et maiorum nostrorum auxilio reparaverit. Siquidem cum cogentibus peccatis habitatorum suorum eadem civitas Attile sevissimi Hunorum regis esset iam manibus tradita, quo in tempore plures quoque civitates Italie obsidionem vastationemque gentilium passe esse noscuntur, accidit, ut eiusdem urbis beatus Paulus antistes ad insulam, que Gradus nuncupatur, cum omni ecclesie thesauro confugeret; Honoratus etiam Mediolanensis archiepiscopus eodem metu Ianuensem urbem expeteret. Et hec sola fuit occasio, qua propter longissimam Aquilegie vastationem defuncto Paulo pontifice ipsius Gradensis antistes patriarchatus dignitatem assumpsisse cognoscitur. Et ne longum sit singula prosequi, pluribus postmodum conciliis decretum confirmatumque est, ut sicut Mediolanensis ecclesia post redditam pacem pristinam receperat dignitatem et Ianuensis episcopus sub Mediolanensi in suffraganei ordine manserat, ita etiam Aquilegensis sive Foroiuliensis antistes in omni Istria patriarchatus more priscorum suorum sibi vindicaret auctoritatem. Quod maxime perfectum definitumque est temporibus beati pape Eugenii, qui ad sugestionem pie recordationis Ludowici avi nostri atque domni et genitoris nostri gloriose memorie domni Lotharii prestantissimi augusti petitione synodale concilium Mantue congregari precepit, in quo sub presentia legatorum sancte Romane ecclesie adsistente coram Maxentio Aquilegensit beate recordationis antistite supra dicta controversia Aquilegensis et Gradensis ecclesie sententiis episcoporum penitus est absoluta. Deinceps quoque temporibus beatissimi pape Gregorii interpellante iterum contra Gradensem episcopum supra dicto Maxentio Foroiuliensi pontifice eadem est questio retractata et eorum iudicio ad finem usque perducta. Sed propter quorumdam cupiditatem et temeritatem, quia metuere potuerat, ne iterum sepe dicta questio posset emergere et redivivas denuo ecclesiis inducere concertationes, per Ebrehardum comitem supra memoratus patriarcha Andreas domni et genitoris nostri expetiit celsitudinem, ut antiquissimum ius ecclesie eius denuo confirmaretur auctoritate. Id ipsum etiam prefatus et venerabilis Teutmarus patriarcha per iam dictum Eurardum illustrem comitem dilectumque compatrem nostrum nostram exoratus est celsitudinem, ut et easdem definitiones ac domni et genitoris nostri auctoritatem more precessorum sequentes corroborare non denegaremus. Cuius postulationi assensum nostrum libenter accomodantes hos magnificentiae nostre decrevimus apices fieri, per quos statuimus atque in perpetuum sancimus, ut antistes Aquilegensis sive Foroiuliensis omni tempore patriarchalem et metropolitanam dignitatem in ordinandis regendisque Istriae episcopis et ecclesiis absque ullius omnino contradictione et interpellatione possideat, neque aliquis umquam supra dictam adversus Aquilegensem ecclesiam renovare valeat questionem. Et ut hec nostre confirmationis auctoritas stabilem perpetuis temporibus obtineat inconvulsumque vigorem, manu nostra subter confirmavimus et anuli nostri impressione sigillari precepimus.

Signum (M.) manus Hludouuici serenissimi imperatoris.

(C.) Dructemirus archicancellarius recognovi.

Dat. III kl. nov., anno Christo propitio imperii domni Ludowici piissimi augusti V, indictione III; actum Papia civitate palatio regio; in dei nomine feliciter amen.