Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Cum petitionibus servorum dei iustis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna gratia nos muniri non diffidimus. Igitur omnibus findelibus sanctae dei aecclaesiae ac nostris praesentibus scilicet et futuris notum sit, quia adiens serenitatem culminis nostri vir venerabilis Rorigus episcopus ex aecclaesiae sanctae Iustinae Patauensis nostris ostendit optutibus beate memoriae Karoli avi nostri nec non et piissimi genitoris nostri auctoritates, in quibus continebatur, qualiter praedecessores eius cum rebus et omnibus ad eandem sedem aspicientibus sub sua receperint tuitione ac inmunitatis defensione, unde pro firmitatis studio sua etiam illis praecepta contulerunt inmunitatis. Depraecatus itaque est clementiam nostram praefatus episcopus, ut pari modo suo quoque tempore memoratam sedem sub nostrae reciperemus tuitionis defensione nostramque ei immunitatem fieri iuberemus. Cuius praecibus ob sui devotionem servitii libentissime adquiescentes hoc nostrae sublimitatis praeceptum fieri decrevimus, per quod iubemus modisque omnibus sancimus stabiliendum, ut nullus comes, gastaldius vel iudex seu quislibet rei publicae minister vel quispiam ex iudiciaria potestate in aecclaesias, senodochiis aut loca vel agros seu reliquas possessiones memorate aecclaesiae, quas moderno tempore in quibuslibet pagis ac territoriis infra dicionem imperii nostri iustae et legaliter possidet vel ea, quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas iudiciario more audiendas aut freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas aut fideiussores tollendos aut homines ipsius sedis tam ingenuos quam et servos distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirendas ullo umquam tempore ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, poenitus exigere praesumat; sed liceat memorato episcopo eiusque successoribus res praedictae aecclaesiae cum aecclesiis baptismalibus oratoriis senodochiis, cum omnibus rebus et hominibus ad eam iustae et legaliter aspicientibus quiete vivere ac residere, qualiter praesules eiusdem aecclaesiae cum clero et omni populo sibi subiecto pro nobis atque stabilitate totius imperii nostri domini misericordiam obnexius exorare delectet. Quod si quis huic nostrae auctoritati contradictor extiterit et praefatae aecclesiae vel rectoribus eius quamlibet intulerit contrarietatis dampnietatem in rebus videlicet mobilibus et inmobilibus, in aecclesiis oratoriis senodochiis seu hominibus vel agris ipsius sedis, bannum inmunitatis nostrae, hoc est triginta libras argenti, se conpositurum sciat. Et ut haec nostrae inmunitatis auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem et inconvulsam firmitatis stabilitatem, manu propria eam subter firmavimus et anuli nostri inpraessione adsignari iussimus.

Signum (MF.) Hludouuici gloriosissimi augusti.

Rainus notarius advicem Dructemiri recognovi et (SR. NT.: Rainus notarius Dructemiri recognovi ...) (SI. D.)

Data VI idus februarias, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXXVI et Hludouuici gloriosissimi augusti in Italia VI, indictione III; acctum Mantua palatio regio; in dei nomine feliciter amen.