Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Omnibus fidelibus sancte dei ecclesiae et nostris presentibus vel futuris notum sit, quia Rodericus dilectus capellanus noster per Dructemirum sacri palatii nostri ministrum suggessit nobis, qualiter ipse quasdam res, que fuerunt quondam Rodolandi, in territorio Florentino et Uesolano, videlicet monasterium sanctae Mariae in loco nuncupante Mucelli cum omnibus rebus ibidem pertinentibus tam Tuscie quamque Romanie finibus consistentibus, a domno et spiritale patre nostro Leone summo pontifice per preceptum adquisisset; et in ipso contineatur precepto, ut idem Rodericus easdem res, dum vixerit, usu fructuario sub annuali censu obtinere debeat; post suum quoque discessum, quemcumque sibi successorem elegere voluerit, easdem res libere ac potestative relinquere liceat. Quem vero successorem iam sibi preelectum atque assumptum sibi fatebatur, videlicet quendam Ragimbaldum fidelem nostrum et Iheremiam filium eius, ut ipsi post eius discessum prenominatas res secundum domni apostolici preceptum obtinere valeant. Sed pro maiori firmitate iam dictus Rodericus per prefatum Dructemirum nostram exoratus est clementiam, ut secundum eundem preceptum, quem domnus apostolicus illi de iam dictis rebus fieri instituit, nostram superadderemus confirmationem. Nos quoque et divinam recolentes misericordiam et anime nostrae considerantes mercedem ipsiusque perpendentes servicium aurem celsitudinis nostrae accommodare placuit. Et ideo hoc nostrum imperiale preceptum fieri iussimus, per quod confirmamus, ut, quemadmodum prefatus spiritalis pater noster iam dictum monasterium cum rebus ibidem pertinentibus tam Tuscie quamque Romanie finibus consistentibus predicto Roderico contulit et ipse iam dictum Ragimbaldum et Hieremiam filium eius post suum discessum ad iam fatum monasterium cum prefatis rebus ibidem pertinentibus obtinendum successore sibi elegit, ut, quemadmodum ipse eos elegit atque assumpsit, easdem res, sicuti superius connexum est, sub omni integritate obtinere valeant. Preterea namque confirmamus preter iam dictis rebus prefato Ragimpaldo quandam curtem, que cognominatur Rontam, quam ipse per preceptum a potestate Romane ecclesiae percepit, ut secundum eundem preceptum per hanc nostram auctoritatem eam sub omni integritate obtinere valeat. Quicumque autem eis de iam dictis rebus aliquid iniuste intulerit vel sine iusto iudicio ullam diminorationem vel occupationem facere presumpserit et hanc nostram auctoritatem violare quesierit, sciat se conpositurum sex libras auri, mediaetatem palatio nostro et mediaetatem iam dicto Ragimpaldo vel Hieremie filio eius. Ut quoque haec nostra imperialis auctoritas pleniorem obtineat vigorem et diligentius observetur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Regnimirus cancellarius advicem Dructemiri recognovi

Data XVI kl. sebtbr., anno Christo propicio imperii domni Hlotharii gloriosissimi augusti XXXV et Hludouuici filii eius piissimi imperatoris in Italia V, indictione II; actum Scalarico in territorio Pistoriense; in dei nomine feliciter amen.