Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludovicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotarii filius. Si erga loca divinis cultibus mancipata propter amorem dei in eisdem locis sibi famulantibus beneficia oportuna largimur, praemio nobis apud dominum aeternae remunerationis rependi non diffidimus. Idcirco omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium et futurorum noverit sollertia, quia adiens serenitatem culminis nostri Dodo Novariensis ecclesiae episcopus detulit obtutibus nostris quasdam auctoritates, in quibus continebatur, qualiter piae recordationis Hludovicus avus noster praestantissimus imperator ac domnus et genitor noster Hlotarius serenissimus augustus praefatam sedem, quae est constructa in honore sanctae dei genitricis semperque virginis Mariae et sancti Gaudentii, ubi ipse praeciosus sanctus corpore requiescit, cui etiam auctore deo idem episcopus praeesse dignoscitur, cum rebus et hominibus ad eandem sedem legaliter pertinentibus vel aspicientibus sub sua suscepisset tuitione et immunitatis defensione. Idcirco iam dictus episcopus nostram exoratus est celsitudinem, ut secundum supra dictorum imperatorum auctoritates avi et patris more sequentes nostram adderemus confirmationem. Cuius petitioni ob amorem dei et reverentiam sanctae Mariae virginis et sancti Gaudentii precibus annuentes hanc nostrae auctoritatis immunitatem defensionis gratia pro divini cultus honore et animae nostrae remedio fieri iussimus, per quam praecipimus atque omnimodis iubemus, ut nullus iudex publicus vel quilibet ex iudiciaria potestate in ecclesias aut loca vel agros seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis villis et territoriis infra ditionem imperii nostri iuste et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia, sive ea, quae deinceps in iure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas iudiciario more audiendas vel fodra exigenda aut mansiones vel paratas faciendas et fideiussores tollendos aut homines ipsius ecclesiae distringendo nec ullas redhibitiones aut illicitas occasiones requirendas nostris et futuris temporibus ingredi audeat vel ea, quae supra memorata sunt, penitus exigere praesumat; sed liceat memorato praesuli suisque successoribus res praedictae sedis cum omnibus sibi subiectis rebus et hominibus ad eam aspicientibus vel pertinentibus sub tuitionis atque immunitatis nostrae defensione remota totius iudiciariae potestatis inquietudine quieto ordine possidere [et nostro fideliter parere imperio] atque pro incolumitate nostra sive etiam totius imperii a deo nobis collati et eius clementissima miseratione per immensum conservandi una cum clero et populo sibi subiecto iugiter domini misericordiam exorare delectet. Et quidquid de praefatae ecclesiae rebus ius fisci exigere poterat, id est annona vinum caseum pulli ova castaneae fructusque messis atque [quae] lentibus gignitur plustacia calcem venationes vel ceterorum alia, in integrum praefatae concedimus ecclesiae, scilicet ut perpetuo tempore ad peragendum dei servitium augeatur et supplementum fiat. Si vero aliquis hanc nostram auctoritatem violare praesumpserit aut in praenominatis rebus aliquid contra hanc nostram institutionem iniuste intulerit, sciat se secundum legem infractae immunitatis modis omnibus distringendum. Et ut haec nostrae tuitionis atque immunitatis praeceptio firmior habeatur et per futura tempora melior conservetur, manu propria subtus eam firmavimus et annuli nostri impressione assignari iussimus.

Signum (M.) Hludovici piissimi augusti.

Data nonis iunii, anno Christo propicio imperii domni Hlotharii gloriosissimi augusti XXXV et Hludovici filii eius piissimi imperatoris in Italia V, indictione II; actum in Brixia civitate; in dei nomine feliciter amen.