In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Cum peticionibus sacerdotum et venerabilibus locis munus aliquod conferimus aut predecessorum nostrorum imperatorum acta corroboramus, imperialem exercemus consuetudinem et auctorem omnium id agendo facere credimus nobis placabilem. Ideo omnium fidelium sanctae dei eclesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futurorum comperiat industria, qualiter Landericus venerabilis sanctae Ueronensis sedis episcopus nostram adiens serenitatem detulit nobis praecepta dive memoriae Karoli augusti seu Hludouuici piissimi imperatoris atque domni ac genitoris nostri Hlotharii excellentissimi nec minus imperatoris, quae ob amorem dei et beati Zenonis confessoris Christi erga eius eclesiam exaltacionis et relevationis gratia fecerant, supplicans, ut his augtoritatibus nostram etiam aderemus confirmacionem. Cuius precibus inclinati ipsa precepta legere fecimus. Sed in domni Karoli augusti invenimus, qualiter Pippinus gloriosus rex cum Rataldo ipsius sedis episcopo eclesiam sancti Zenonis confessoris Christi renovassent, cum iam rebus debitis privata adeo fuerat adtenuata, ut ad nichilum esset redacta. Idcirco pro animarum suarum sublevatione quasdam res in eadem eclesia ob subsidium famulorum dei ibi deservientium et pauperum necessitatem delegaverunt atque confirmaverunt, id est in eodem territorio Ueronensi monasteriolum in honore sancti Petri constructum, quod nuncupatur Mauriatica, et in alio loco in eodem pago res, quas Ansbertus et Ratbertus filius eius per titulum donationis ad memoratum locum tradiderunt, nec non et in alio loco, qui vocatur Bardolinus, in fine Gardensi seu in tercio loco in territorio Uicentino, qui vocatur Ultromas, seu et in quarto loco in fine Brixiana in vico Possici sive in territorio Florentino partibus Tussiae in loco nuncupante Flauiana. Preceptum aetiam serenissimi augusti Hludoici inspicientes haec omnia superius scripta in eadem eclesia ipsum augustum confirmasse repperimus. Verum etiam sua auctoritate confirmavit in sepe dicto monasterio beati Zenonis basilicam de Florentina civitate, quam Fereleuba quedam femina deo dicata per cartam traditionis ad sanctum Zenonem obtulit, cum omnibus adiacenciis suis, seu et quod Conimundus presbiter in territorio Parmense ad eundum sanctum locum iuxta testamentum tradicionis delegavit, seu et curte in Plasiano, quod Rataldo Ueronensi episcopo de comparato evenit de Andrea quodam negotiatore per rogatores suos, id est Petrum archipresbiterum et Teodebertum presbiterum atque Andream scavinum, cum omnibus adiacenciis suis, quam idem venerabilis episcopus ad iam dictum locum per scriptum tradidit, seu et in territorio Torcellensi eclesiam sanctae Fuscae cum omnibus appendiciis suis, quam ipse augustus ad eundem per preceptum sue auctoritatis delegavit locum, quantumcumque in supra dictis locis eorum legitima fuit possessio vel dominatio tam de comparatu quam et de colibet adtractu, cum omnibus appendiciis eorumque adiacentiis, cum domibus aedificiis accolabus mancipiis terris vineis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus piscationibus, omnia et ex omnibus ad memoratum locum propter divinum confirmavit amorem. Nec minus etiam confirmavit, quod specialiter dilectus germanus eius Pippinus gloriosus rex eidem sancto loco concesserat, ut in regalibus tam silvis quam et in ceteris pascuis licentiam haberent greges ovium suarum nec non porcorum iumentorumque vel ceterorum animalium ad ipsum monasterium pertinentia absque aliqua datione aut exactione publica pascua habere. Iterum in domni et genitoris nostri Hlotharii pii imperatoris exaratum invenimus, qualiter pro mercedis suae augmento suggerente Rataldo venerabile episcopo quoddam monasteriolum, qui vocatur Monasterium novum, situm in pago Taruisiano cum omnibus rebus ad eum pertinentibus, quas tunc iuste et legaliter possidebat, sancto Zenoni contulerat et in eius monasterio perennis temporibus permanere confirmaverat. Aliud etiam eius inspicientes preceptum repperimus, qualiter petente Notingo quasdam res cum quadam eclesia in honore sanctae dei genitricis Mariae et sancti Thome constructa in fisco nostro Sacco ad prefatam eclesiam sancti Zenonis confirmavit, ita, ut ad partem palacii tantum libra una argenti singulis annis persolvatur. Nunc vero ob amorem dei et reverentiam sancti Zenonis confessoris Christi haec omnia superius denominata in monasterium ipsius sancti Zenonis per hoc nostrum preceptum in aeternum mansura confirmamus, ita tamen, ut nullus successorum nostrorum neque fidelium dei nec nos ullo in tempore subtrahere aut minuere aliquid de eodem monasterio presumat, sed liceat sub nostra munitate vel tuitione abbatem, qui pro tempore ibidem fuerit, ordinare, prout melius dictante rectitudine previderit. Et nullus iudex publicus vel quislibet ex iudiciaria potestate vel quelibet persona in rebus vel possessionibus predicti monasterii ad causas audiendas vel freda exigenda aut fideiussores tollendos ingredi aut aliquam contrarietatem inferre praesumat seu quemlibet, qui super res ipsius monasterii resederit, distringere audeat. Et quicquid fiscus noster villa Sacci ex predictis eclesiis sanctae Mariae virginis et sancti Thome apostoli sperare poterat, sepe fato coenobio vel abbati, qui pro tempore fuerit, et fratribus ibidem deo servientibus concedimus et sanccimus atque in aeternum mansurum confirmamus, ita, ut abbas, qui nunc est vel futuris temporibus ibidem fuerit ordinatus, hoc nostro fretus precepto tam monasterium beati Zenonis quamque et possessiones ibidem a predecessoribus nostris collotas vel a nobis confirmatas, qualiter monstrante iustitia dictaverit, perenniter ordinet atque disponat. Si quis vero contra hos nostros regales apices insurgere aut in aliquo violare temptaverit infra dictionem regni nostri consistens, siad se libras triginta auri probatissimi exsolvendum, medietatem predicti monasterii et medietatem palatii nostri. Et ut hoc nostrum preceptum in dei nomine pleniorem optineat roborem, manu propria subter confirmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus.
Signum (M.) Hludouuici serenissimi augusti.
Dructemirus archicancellarius recognovi.
Data VIIII kl. septemb., anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXXIIII et Hludouuici quarto, indictione I; actum curte Auriola, in dei nomine feliciter amen.