In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Omnibus episcopis, comitibus seu locopositis vel cunctis rem publicam administrantibus notum sit, quia ad nos pervenit, quod cella sancti Saluatori monte Amiatis multimodis invasa destructa dirupta et dissipata sit a quibuscumque circa consistentibus tergiversatione eiusdem loci deditis. Quapropter praecipimus vobis, ut tam mobile quamque inmobile, ubicumque subtractum est cuiuscumque ingenii vel tergiversationis studii, ibidem restitui faciatis. Et si quislibet in hoc contemptor aut aliquamdiu dilationem inpositor paruerit, praesentaliter ante nos venire cogatur, ut lege et iustitia comite sic cogatur corripiat, ut nullius temeritas ulterius hoc audeat temtare. Advocatos etenim, ubicumque sunt, eodem ordine et studiosius iustitiam loci procurare volumus. Et si quis subtrahere se voluerit, nullatenus habeat facultatem nostra interdicente auctoritate. Et ut hoc certius credatur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.