Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

[In nomine domini nostri Iesu] Christi dei eterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni Hlotharii imperatoris filius. Omnibus abbatibus vel cunctis deo famulantibus [...................]ales notum sit, quia populus [...]ssensis ex villis, que cognominantur Lizano et Gabba, vel ex aliis villis, que ipsis subiecte vel adiuncte sunt, nostrae accesserunt [...................]t auribus, quod a rectoribus vel ministris prefati monasterii multas et graves superimposiciones eis inlate sint, que non antiquitus patres aut parentes eorum facere consueverunt [............] angariis eis [...............] Ideoque per hanc nostram auctoritatem precipimus, ut nullus quislibet abbas presens vel futurus seu quislibet minister predicti monasterii [...................] heredibus [..............] superimposiciones inferre, quam quod parentes [............... ] facere consueverant, aut aliquod amplius ab ipsis exigi aut superaddi. Quiscumque [..............] aut in quibuseumque ex [..........] parentibus eorum, scilicet tempore Langobardorum aut tempore domni Karoli gloriosissimi [...] monasterium persolverunt, unusquisque in suo ordine, liber in libertate, servus in servitute; et si aliquid eis superpositum est, volumus [...]imus imperator avus noster et Hlotharius piissimus augustus domnus et genitor noster, sicut direxerunt epistolas ipsis, [qui eis] preerant [................] parentes eorum facere soliti fuerunt. Ideoque et nos omnimodis [precipimus, ut nihil amplius] preter quod [.................] presumat. Et ut hoc cercius credatur, de anolo nostro subter [iussimus sigillari.]

[Data ..] octobris, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii gloriosissimi [augusti XXXIII et] Hludouuici filii eius piissimi [.......... in Italia, indictione .. ; actum ...... ; in dei nomine] feliciter amen.