Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Si enim ea, quae ad dei cultu pertinere noscuntur, eius amore ampliamus, credimus in hoc nobis divinam conciliari sublevationem. Igitur cunctorum fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum noverit sagacitas, quia vir venerabilis Felmo abba nostrae magestati innotuit, eo quod divina inspiratione tactus ex suis propriis rebus facultatibusque in loco Diliano ad laudem nominis dei sub honore archangelis dei Michaelis quoddam construxisset coenubium et ad perpetuae concinendo laudes deo congregationem instituit monachorum, instituens per successiones temporum electione ibidem deo famulantium ex se restitui abbatem et pro futura quietudine tantum defensionem publicam habiturum. Quapropter petiit, ut circa eundem sanctum locum hoc nostrum fieri iuberemus praeceptum, per quod sub nostra emunitate ac plenissima defensione perennis consisteret temporibus, exclusis omnibus inquietudinibus aut molestiis vel quibuscumque ordinis perceptionibus. Praecipientes ergo iubemus, ut nullus iudex publicus neque quislibet ex iudiciaria potestate in ecclesias, cellas, domos vel [...] eiusdem sancti loci ingredi audeat aut quippiam districtionis vel inquietudinis qualiscumque persona inferre praesumat; sed sub nostra plenissima aemunitate perennis consistat temporibus. Et hoc etiam pro futura quietudine concedimus, ut nulla ordinatione aut superinpositione quoquam tempore vel, si abbas ab hac luce discesserit, nullam electionem inibi episcopus civitatis facere audeat, sed salva caritate conloquium et consecrationem vel divinum officium inibi secundum eorum consensum agat. Quod si rector eiusdem sancti loci divina vocatione delatus fuerit, licentia habeant inter se eligendi abbatem, qui eis secundum regulam praeesse et secundum deum prodesse possit. Nam si inibi talis minime repperiri poterit, ex aliis caenubiis concedimus eis tales eligere, qui eis secundum deum praeesse et prodesse possit. Ut quoque hoc nostrum praeceptum plenius in dei nomine habeat valitudinem et ab omnibus diligentius conservetur veriusque credatur, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Signum domni (M.) pii imperatoris.

Rainus notarius domni imperatoris advicem Dructemiri recognovi et (SR. NT.: ..... advicem Dructemiri recognovi) (SI. D.)

Data XV kl. decbr., anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXX[III] et Hludouuici gloriosissimi augusti in Italia III, indictione I; actum Papia civitate palatio regio; in dei nomine (NT.: amen, amen).