Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlottharii filius. Omnibus fidelibus suis notum esse volebat, quia Iohannem venerabilem episcopum et Adalbertum dilectum marhionem suum nec non Gausbertum vassum et ministros suos missos suos constitutos abuisset, ut, quicquit ex episcopatum Lucense apstractum invenissent tam Tuscie partibus quamque Romanie, diligentissime sup sacramento per inquisitionem investigare studissent adque secundum ipsam inquisitionem difinissent; si vero aliqua orta fuisset compteptio, que deliberare ibi menime potuissent, sub uuadia firmisque fidiussoribus hoc ante suam venire fecisset presentia; precipientes vero iam dictis misis suis, ut ita per omnia ipsam iussionem suam adimplere decertassent, sicuti gratiam suam abere cupiissent. Et ut hoc certius credidisset, de anulo suo supter iusserat sigellari.