Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouicus gratia dei inperator augustus invictissimi domni inperatoris Hlotharii filius. Dignum est, ut eius studia procurare certemus, cuius pietate prepositi esse cognoscimur. Idcirco omnium fidelium sancte dei ecclesie ac nostrorum presentium scilicet et futurorum noverit solercia, quia quidam custos aecclesie plebis scilicet Iouenalte sacrata in honore levite Laurentii Iubedeus nomine ad nostram accedens pietatem multimodam tergiversationem aliquorum circa asistentium eiusdem loci innotuit, addens pro hoc habere occasionem, quia rectores eiusdem loci strumenta et firmitatem conscriptionum male tractantes etiam ex parte perdiderunt, quod nunc detrimentum et desolatio devenire poterit rerum eiusdem loci, ita ut paupertate exigente et locus adnichillatus sit et dei per omnia minuentur obsequia; set solummodo per dei adiutorium nostra auctoritate exinde quesivit sublevationem. Quapropter eidem sancto loco hoc nostrum preceptum fieri iussimus, per quod constituimus, ut ab hinc in futurum quicquid pars et potestas eiusdem aecclesie tempore Nautecarii et Agimundi tenuit, deinceps iure quietissimo teneat. Nam si aliqua contentio legalis de iustitia surrexerit, tunc precipimus, ut, in quicquid pars eiusdem aecclesie quesierit, bonorum ac meliorum circumasistentium hominum adhibeatur inquisitio, quales predicte aecclesie pars prenominaverit. Et quicquid iustum repperiri poterit, absque ulla subtractione vel tarditate pars potiatur predicte aecclesie ad exequendum sub omni quietudine, quicquid militationi convenit aecclesiastice. Pro plenissima namque quietudine confirmamus eidem sancto loco aqueductus tam ad diversa molina quamque ad navigia deducenda, scilicet sive in Delma seu in Olio, atque etiam mercata ibidem devenientia, tam in montanis quamque in planicie, ut ab hinc in futurum, sicuti antiquitus consuetum fuit, deducat nullo contradicente aut in aliquam partem deducente, set tantummodo pars prefate aecclesie per hanc nostram auctoritatem ordinet ac disponat iuxta eiusdem loci utilitatem. Precipientes ergo iubemus, ut nulla quelibet persona aut quislibet rei publice minister tam in his, que premissa sunt, quamque in omnibus, que ad eandem aecclesiam pertinere videntur, ullam contrarietatem aut infestationem vel diminorationem quoquam tempore facere presumat, quicumque emunitatem nostram triginta libras argenti rectoribus eiusdem loci componere non vult. Ut autem hec nostra auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, de anulo nostro subter iussimus sigillari.

Dructemirus sacri palacii archinotarius recognovi.

Data VIII kalendas marcias, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXXII et Hludouici gloriossissimi augusti in Italia III, indictione XV; actum Mantua palacio regio; in dei nomine feliciter amen.