Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei eterni. Hludouicvs gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Si enim ea, que dei ministri nostre pietati notescunt, effectuosa deliberatione suscipimus, id nobis eternale premium mansurum non dubitamus. Quapropter cunctorum fidelium sancte dei aecclesie nostrorumque comperiat solercia, quia vir venerabilis Benedictus sancte Cremonensis aecclesie presul nostris obtutibus ostendit precepta antiquorum regum Hliutprandi et venerande memorie Karoli actavi nostri nec non Hluodouici serenissimi imperatoris avi scilicet nostri atque etiam domni et genitoris nostri Hlotharii prestantissimi imperatoris. Que dum recognovissemus, omni sanctione sue aecclesie confirmatum comperimus portum Cremonensem et Uulpariolus. De quibus dum a quibusdam loci consistentibus oriretur intentio et ad hoc subtiliter inquirendum strenuos dirigere missos [...] Theodoricum sacri palacii nostri obtimatem, omni inquisitione adinvenimus eundem portum sub omni integritate eidem aecclesie pertinere et cuiuscumque loci vel gentis [.....] ripa palum figere quandoque devenerit, in sortem stare et riparios iuxta portum pascere et debere reddere per unamquamque navem decimum modium salis et palisfictura denarios quatuor. Venetici etenim suum censum, sicuti consueti sunt, reddere debent, transitus etenim navium debita exactatione persolvant. De qua etiam querela iusta sue terminationes sententiam iudicatum bonorum hominum manibus roboratum adscriptum est. Set pro integra firmitate petiit eundem iudicatum nostram confirmare auctoritatem; sicuti et fecimus. Quapropter per hanc nostram auctoritatem precipimus, ut absque alicuius refragatione aut contrarietate pars predicti episcopii deinceps iuxta predicta precepta et eundem iudicatum, quod legibus vindicavit, in eisdem portoris et molinis de porto fine Uulpariolis transitorio usque [...] caput Adde censum et potestatem potiatur nulla contradicente persona tam de Comaclensis quamque de cuiuscumque gentis [..... ] seu de transeuntibus navibus vel de Ueneticorum adventantibus vel transeuntibus. Et ut haec nostre auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus.

Signum (M.) Hludouici gloriosissimi augusti.

Ragerius notarius domni imperatoris advicem Dructemiri recognovi.

Data IIII kl. febrs., anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXXII et Hludouici gloriosissimi augusti in Italia III, indictione XV; actum Sexpilas curte regia; in dei nomine feliciter amen.