Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine domini nostri Iesu Christi dei aeterni. Hludouuicus gratia dei imperator augustus invictissimi domni imperatoris Hlotharii filius. Imperiali satis congruit excellentiae, ut petitionibus fidelium suorum iuste poscentium aurem libenter accomodet effectum tribuat, quatinus eos sibi fideliores et in obsequio utilitatis suae reddat ubique promptiores. Idcirco omnium fidelium sanctae dei aecclesiae ac nostrorum praesentium scilicet atque futurorum comperiat sollertia, quia Seufredus venerabilis sacrae Placentine sedis antistes adiit clementiam magnitudinis nostrae pro quadam femina nomine Giseberga uxorem Hisembaldi servi nostri, quem olim ei per praeceptum largitionis nostrae tradidimus, ut illam etiam iure proprietario concederemus ei. Quam tamen feminam ex nativitate liberam, sed pro coniunctione, qua se praedicto servo nostro coniunxit, ad partem nostram legaliter et per iuditium publicum post adquisitam. Unde etiam Roteri vassus noster extitit advocatus de parte nostra et inde scriptum firmitatis, qualiter eam per legem et iudicium publicum vicit, in praesentia nostra detulit. Unde nos beneplacitam supra nominati praesulis erga nos considerantes fidelitatem concedimus ei a praesenti die et deinceps praedictam feminam cum omni agnatione sua praesenti vel futura seu quicquid ex omnibus ingeniis adquisitum habet vel adquirere potuerit, per praeceptum nostrum iure proprietario tam ipsi quam suis heredibus vel cuicumque eam cum sua agnatione vel rebus dare placuerit, iure perpetuo sine alicuius contradictione possidendi ac, quicquid voluerint, faciendi per praesens largitionis nostrae praeceptum absque alicuius [......] tradimus atque, ut quieto ordine perpetualiter valeant possidere, concedimus. Et ut hoc certius credatur et a fidelibus sanctae dei ecclesiae diligentiusque observetur, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impraessione adsignari [iussimus].

Signum (MF.) Hludouuici gloriosissimi augusti.

Dructemirus notarius recognovi et (SR. NT.: Dructemirus notarius ipse rege iubente subscripsit) (SI. D.)

Data III non. octobris, anno Christo propitio imperii domni Hlotharii pii imperatoris XXXII et Hludouuici gloriosissimi imperatoris in Italia III, indictione XV; actum Orba palatio regio; in dei nomine feliciter amen.