Dating: 865 05 06
Place of Composition: Apud fiscum sancti Quintini
Lucere cunctis fidelibus desidero tam praesentibus quam futuris, quod ego Lotharius rex atque monarcha Lothariensis regni promotus tam pro animae meae salute quam pro futurorum parentum meorum tradidi hereditate de propria ecclesias tres cum decem coloniis uniuscuiusque, quae vulgo dicuntur Reues et Tauel et Domus Benigni ecclesiae sanctae Mariae et beati Petri in loco qui dicitur Lutra fundatae, ubi religiosus vir deoque devotus athleta cum praelecta monachorum frequentia sub sancti patris degens regulari norma Huco abba summo regi militando divina favente clementia certat attingere superna polorum gaudia. Cuius denique veneranda cernens iudicia atque una cum sibi subiectorum geminae caritatis fraternaeque dilectionis vinculo in eodem supra dicto loco divino operi infatigabili ac pervigili cura famulantum communi utilitati prospiciens superius memoratam proprietatis meae haereditatem potestativa manu trado monastici regiminis lege aeternaliter possidendam. Si vero, quod futurum non credo, aut ego ipse vel aliquis successor meus vel propinquorum meorum ulla opposita persona contra hanc traditam cartam venire aut eam violare temptaverit, omnipotentis salvatoris mundi omniumque sanctorum eius iram incurrat et ad fiscum regium auri libras centum coactus persolvat. Actum publice sedente praefato rege apud fiscum sancti Quintini non longe ab ecclesia sancti Deicoli. Signum Vuillerii comitis. Signum Ottonis. Signum Ingilherii. Signum Herfridi. Signum Arnici. Signum Abboni. Signum Odolgarii. Signum Wolmoni. Signum Hildigerii. Signum Lothariii regis qui hanc cartam fieri iussit.
Data pridie nonas maii anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi DCCCLXXX, indictione XIII.