Dating: 862 04 13
Place of Composition: Neufchâteau (-sur-Amblève)
In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Lotarius divina preveniente clementia rex. Si regalis maiestas sacerdotum ac servorum dei utilitatibus benignitatis sue munere excreverit eorumque necessitatibus consulere studuerit, morem sequitur piissimorum regum idque ad emolumentum anime sue pertinere non ambigit. Ideo comperiat omnium fidelium sancte dei ecclesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum industria, quia, cum nos benefitia regni nostri inter fideles nostros dignum distribuere iudicavimus, contigit ut necessitate compulsi propter parvitatem ipsius regni quandam partem rerum ex monasterio Stabulaus, quod est in honore beati Petri apostolorum principis et sancti Remacli dictum ceterorumque apostolorum, similiter benefitiario munere quibusdam fidelibus nostris concederemus, quandam vero partem ad usus et supplementum inibi deo militantium relinqueremus cum serie nostrarum litterarum confirmaremus. Sed ut ipsa concessio et iusta confirmatio perhennem obtinere valeat firmitatem, hoc nostre mansuetudinis edictum fieri censuimus, per quod statuentes decernimus modisque omnibus sancimus, ut servi dei, qui predicto sancti Petri et sancti Remacli cenobio nunc et deinceps divinum famulaverint offitium, res inferius adnotatas — id est in pago Hasbaniensi in villa nuncupante Hurione cum adiacentiis Holonio, Grosso rubro et Stradella, in qua sunt mansa XXXVI cum capella et manso dominicato, et in pago Ardunensi villa nuncupante Lernov, in qua sunt mansa quadraginta sex cum capella et manso dominicato, et in Brattis mansa duo, in Groisda mansa XXXIIII cum capella et manso dominico, et in pago Falmenensi villam nuncupante Watlino, in qua sunt mansa sexaginta cum capella et manso dominicato, et in Siluestre curte mansa X et in alio loco qui vocatur Antonia mansa III, in Humlino mansa X cum dominicato et in villa Calco super fluvium Mose mansa XIII cum capella et manso dominicato, et in pago Condrusti villa Lenion, ubi sunt mansa XXXII cum capella et manso dominicato, et in Ueruo mansa XXIIII cum capella et manso dominicato, in Baina mansa V cum dominicato, in Walhina mansa V cum dominicato, in Strata mansum unum et in Osonio mansa XV et dimidium cum dominicato, et in Uilla mansa V cum dominicato, in Cerau pago Mamensi mansa III et in Hoyo sedilia cum vineis decem et novem et in Deonanto sedilia XVI nec non et capellam nostram in Crouia cum omni decimatione) — nostris successorum nostrorum temporibus in eorum usus teneant et secundum regulam sancte institutionis ordinent atque disponant absque alicuius potestatis contradictione vel qualibet iniusta refragatione, ea tamen conditione, ut semper nostri genitoris ac genitricis memoriam in eorum sacris orationibus habeant dignasque preces effundant. Et ut hec nostre confirmationis auctoritas pleniorem obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione assignari iussimus. Signum Lotarii gloriosi regis (M.). Rotmundus notarius adinvicem Herchenbaldi recognovi. Data idus aprilis anno Christo propitio regni domni Lotarii gloriosi regis VII, indictione XI; actum in Novo castro; in dei nomine feliciter amen.