(C.) In nomine patris et filii et spiritus sancti. Cum regalis officii sit, diversarum partium negocia pia sollicitudine previdere, maxime tamen in his, quae ad deum pertinent, hoc est in aecclesiis stabiliendis seu confirmandis ab antecessoribus nostris in honorem dei constructis, summum necesse est studium impendere. Unde nos de statu regni nostri tractantes consulente venerabili episcopo Metensis aecclesiae Aduentio abbaziam sancti Maximini, qui in suburbio Treuirorum requiescit, cui venerabilis abbas Uualdo preesse videtur, more pie memorie domni Lotharii imperatoris genitoris scilicet nostri ceterorumque antecessorum nostrorum nostris eciam privilegiis roborare decrevimus et nulli alii subiectam vel obnoxiam excepto nostrae regalitati, sicut sub antecessoribus nostris, esse volumus, nulli eciam comitatui bannum at fredas exsolvat nec aliquis in locis eiusdem sancti Maximini sine nostro iussu placitum habere presumat. Et ut hoc auctoritatis nostrae preceptum firmum et stabile permaneat, hanc cartam scribi et anuli nostri impressione signari iussimus. Ego Grimlandus advicem Aduencii archicapellani recognovi (SR.) (SI.).Data Mettis civitate XVII kl. mai anno dominice incarnationis DCCCLXVIII, indictione pr[i]ma, anno serenissimi regis Lotharii XV in dei nomine feliciter amen.

