In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Lotharius divina
providente clementia rex. Si locis ecclesiasticis quippiam muneris conferimus,
et presidis munificentiam exequimur et divinum per hoc nobis favorem facilius conciliandum confidimus. Idcirco notum esse volumus cunctis fidelibus sancte dei ecclesie et nostris presentibus scilicet et futuris, quia divino tacti amore contulimus ad monasterium, in quo sancti Willibrordi corpus constat esse humatum, quandam capellam nostre proprietatis cum omnibus ad se pertinentiis, quam Herengaudus presbiter atque capellanus noster actenus ex nostra munificentia in pago Miginense in villa cuius vocabulum est Crouia in beneficio habuit, nec non et vineas, quas ex iure eiusdem capelle Richuwinus comes ex nostra largitione in beneficium habuisse dinoscitur. Ac per hoc nostre libuit celsitudini, memoratam munificentie nostre liberalitatem regali auctoritate firmare et imperiali sanctione sollempniter roborare. Proinde hos nostre maiestatis apices fieri decrevimus, per quos iubemus atque sanccimus, ut memorata capella cum omnibus ad se iure et legaliter pertinentibus et mancipiis abhinc in futurum sub iure et dominatione iam dicti monasterii consistat, et quicquit nostris vel publicis obsequiis impendere debuit actenus, pro eterna remuneratione ad ius et profectum eiusdem monasterii devote persolvat, quatinus fabrice ceterisque eius emolumentis deserviat et nobis eiusdem beati confessoris Christi Willibrordi gloriosis interventionibus divina propiciatio gloriosius cumuletur. Et ut hec nostre largitionis auctoritas nostris successorumque nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam optineat firmitatem, manu propria nostra eam subter firmavimus et anuli nostril impressione assignari iussimus.