Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius

divina preveniente clementia rex. Si enim dei nostrorumque fidelium cunctorum nobis regendi officio commissorum saluti et prosperitati ex divina auctoritate

ad fidem et gloriam sui nominis providere sagaciter oportet, multo magis etiam condigne oportet extollentia honorum ampliare, quam non sollum Christi caritas, verum etiam nobis vera nectit propinquitas. Igitur noverit omnium sanctae dei ecclaesiae nostrorumque praesentium scilicet ac futorum fidelium nostrorum industria, quia Berta dilectissima patrui nostri gloriosi regis filia suos almifluae mansuetudini nostrae unaque dilectissimae nobis Uualdradae dirigens missos deprecans pro quibusdam nostrae proprietatis sibi convenientibus rebus. Quam ob rem pro amore ipsius dilectissimae sororis atque ad confirmandam cum dilectissimo patruo nostro, patre suo, suaeque nobis dilectissimae matris amicitiam sedula cooreratrix existat, hos regiae dignitatis imperavimus apices fieri, per quos prefatae sorori nostrae Bertanae in pago Elisacensi beneficium, quod nunc Ercengarius puer in Amalrici villare et in Sclettestat nostra liberalitate tenet, cum omni integritate et mancipiis utriusque sexus ad proprium tribuimus atque de iure nostro in ius dominationemque illius tradimus atque transfundimus, quatinus per hoc clementiae nostrae praeceptum cuncta iure proprio teneat atque possideat faciatque sine cuiuspiam contradictione quicquid elegerit vel voluerit. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas in posterum firmior habeatur, subter manu propria eam firmavimus et anuli nostri inpressione assigniri iussimus.

Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis.

Grimblandus regiae dignitatis cancellarius recognovi et (SR. NT.: Grimblandus recognovi et subscripsi) (SI. D.)

Data XI kl. febr. anno Christo propitio regni gloriosissimi ac piissimi regis Hlotharii XIIII, indictione II; actum Urbam villa regia; (NT.: in dei nomine feliciter amen).