Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius

divina praeveniente clementia rex. Oportet regalem auctoritatem ita piis insistere

operibus, ut unusquisque non solum iura sui patrimonii retinere valeat, verum etiam, quod ob famulatus studium liberali adeptus fuerit munificentia, nihilominus inconvulsa stabilitate possidere queat. Ac per hoc noverit omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium et futurorum industria, quod in itinere nobis ad sedem apostolicam euntibus Arduicus venerabilis ecclesiae Vesontionensis archiepiscopus adiit culmenque nostrae magnitudinis expetiit, quatinus villas Cauennacum, Campanias et Alisiacum, quae quondam possessae fuerant ab episcopis praedecessoribus suis, Gedeoni scilicet et Adoni, ob dei amorem et reverentiam sancti Stephani protomartyris et sancti Iohannis evangelistae restitueremus, ut salubrius Christi gratia protecti ire atque redire mereremur. Sed quia eaedem villae ab Attone comite consanguineo nostro teneri videbantur, ne minus fidelis nobis proficiscentibus relinqui in regno crederetur, ac memorati pontificis petitioni assensum volentes pio praebere studio statuimus, ut abbatiolam Carnonis castrum in pago Scodingorum una cum cellula vocabulo Balma in eodem pago sita ecclesiae iam fati praesulis Arduici in honore praescriptorum sanctorum Stephani protomartyris seu Iohannis evangelistae dicatae ac consecratae pro remedio genitoris et genitricis nostrae nostrorumque relaxatione peccaminum nec minus etiam propter amorem sanctorum pignora saepe a nobis expetita et ideo in ratae voluntatis recreatione largita praedictae matrie ecclesiae cum mancipiis utriusque sexus et omnibus appenditiis suis obtinere iure perpetuo concessimus atque confirmavimus, ita ut praedictus Arduicus eiusque successores ipsam abbatiolam cellulamque cum omnibus, ut praemissum est, appenditiis licite ordinent et futuris in relicum temporibus pro nobis cum clero sibi commisso sacris orationibus fungi non desinent, humili quippe affectu poscentes, ut quemadmodum futuri post nos reges sua inconcusse decreta servari voluerint, ita nostra inconvulse manere patiantur. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas firmior habeatur et diligentius conservetur, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari iussimus.

Signum (M.) Hlotharii gloriosi regis.

Grimblandus regiae dignitatis cancellarius recognovit.

Data XI kalendas februarii anno Christo propitio regni domni Hlotharii piissimi regis XIIII, indictione III; actum in ba[silica] Bisonticensi; feliciter amen.