(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praveniente clementia rex. Regalis celsitudinis moris est, fideliter sibi famulantibus donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque regiae sublimitatis liberalitate ditare. Proinde noverit omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum presentium videlicet et futurorum noverit solertia, quia placuit largitatis nostrae celsitudinis, Teobergae dilectissime nostre quasdam res nostre proprietatis ad proprium conferremus, id est in pago Gracinapolitano, Bellinse, Mauriacensae, Ianauensi, Lausonensi, Amausensi, Scudensi, Lugdunensi nec non et in pago Ribuariensae villas, quorum sunt haec vocabula: Cauurnum, Lemningum, Nouelicium, Mariacum, Aquis, Ariacum, Sagenadum, Primiacum et montem sancti Martini, Anesciacum, Belmontem, Talgarium, Dulciadum, Marlindam, Uirilgum, Durelium, Todacium, Columnam, Haltningum, Montiniacum, Hiubacum et quicquid ex ipsis rebus in Grosonna sitae sunt; omnesque res quondam Huberti abbatis fratres ipsius, quas pro eius infidelitate nostra regia dignitas sortita est, illi tradimus adque transfundimus, quatenus eas perenni iure ad proprium retineat. Sed ut liberalitatis largitio rata et inconvulsa permaneat, hos excellentie nostre apices fieri iussimus, per quos memoratae Teobergiae dilectissimae nostrae prefatas villas in iam dictis pagis constitutas sub omni eorum integritate, appendiciis videlicet ecclesiis domibus ceterisque edificiis terris cultis et incultis vineis silvis campis pratis pascuis mancipiis aquis aquarumve decursibus molendinis exitibus et regressibus, totum et ad integrum, quicquid ad easdem villas pertinere dinoscitur, ad proprium tribuimus et de iure nostro ac dominationem ipsius transferimus, ita videlicet, ut quicquid ab hodierno die et deinceps ex eisdem rebus facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi quicquid elegerit. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus. Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis.
(C.) Grimblandus regiae dignitatis cancellarius recognovi et (SR.) (SI. D.)
Data octavo kl. decbrs. anno Christo propitio regni gloriosissimi ac piissimi
regis Hlotharii XIII, indictione I; actum Dodiniaco (NT.: villa; dei nomine
feliciter amen).