Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Si petitionibus servorum dei libenter aurem accomodamus et loca eorum ex auctoritate regalis munificentiae nostrae honoribus et confirmationibus cumulamus, regalem consuetudinem exercemus et hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem domino favente promerendam pertinere confidimus. Idcirco noverit omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum praesentium ac futurorum industria, quia clarissimus patruus noster regali apice merito insignitus Karolus ostendit nostrae serenitatis obtutibus praeceptum domni genitoris nostri quondam clarissimi imperatoris Hlotharii, per quod monasterio praeclarissimi martyris Christi iuxta ratione suorum praedecessorum partem quandam ex silva quae Vosagus dicitur concessit ad cellam possessione perpetua pertinendam, quam in sua proprietate in pago Alisacense in loco qui dicitur Fulradi villare infra fines Audaldi villare vir religiosus Fulradus in amore sanctissimorum martyrum Dionisii, Rustici et Eleutherii a novo suo opere construcxit. Quae pars iam dictae silvae Vosagi ex marka fisci qui Quuningishaim dicitur in pago Alisacense olim pertinuit per loca denominata, quae in eodem praecepto continentur. Ista omnia per loca in praedicto praecepto denominata per marcas et confinia totum et ad integrum infra ipsos fines tam piscationem quamque et avium captionem ad cellama denominatam, quae constat esse iuris monasterii sanctorum martyrum praenominatorum, iam dictus domnus genitor noster Hlotharius imperator concessit iuxta quod bonae memoriae Karolus imperator gesserat nec non et ad augmentum suae elemosinae ut per totam suam forestem praenominatam Vosagum foras ipsos fines in praedicto praecepto denominatas pasturam ad pecuniam ex sua indulgentia idem sanctus locus et ad eundem servientes vel aspicientes seu inhabitantes absque alicuius inquietudine perpetuo haberent. Quod praeceptum concessionis praescripti domni genitoris nostri aspicientes ad petitionem patrui nostri clarissimi regis Karoli nostrae auctoritatis praeceptum fieri decrevimus, per quod et memorata donatio atque concessio clarissimorum praedecessorum nostrorum ex more nostris oraculis renovetur et praefata casa dei praeclarissimi Christi martyris Dionisii cum cella praelibata a praedicto Fulrado constructa portionem iam dictae silvae per loca denominata sine ullius inquietudine possideat et perpetua commoditate ex pastura extra fines denominatas libere utatur, sicuti in praecepto domni genitoris nostri continetur, quatinus et ipsi et nobis sanctis martyribus intercedentibus merces proveniat in beatitudine sempiterna. Et ut haec auctoritas firmior habeatur, subter manu nostra eam firmavimus anulique nostri inpressione sigillari iussimus.

Signum (M.) Hlotharii gloriosi regis. (C.)

Grimblandus regiae dignitatis cancellarius recognovit et subs. Data II idus iun. anno Christo propitio regni gloriosissimi ac piissimi regis Hlotharii XI, indictione XV; actum Apsiaco villa regia; in dei nomine feliciter amen.