(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Dum vota petitionesque propinquorum pro oportunitate temporis adquiescimus, eos sine dubio fidei amicitiaeque nostrae ardentiores reddimus, quatinus immo utilitatibus sanctae dei eclesiae totiusque regni nobis commissi interesse contendant. Cognoscat itaque omnium sanctae dei eclesiae presentium scilicet fidelium nostrorumque futurorum industria, quia germanus noster clarissimus scilicet imperator Hludoguicus adiit maiestatis nostrae clementiam, uti res sancti Lantberti Tungrensis seu Leticensis ab ipsa ecclesia a nobis commutatas illi ad proprium largiremur. Cuius nos petitionibus placide faventes per consensum memorati loci antistitis ac famulantium canonicorum villam nomine Hibernam coniacaentem in comitatu Laudisiano cum mancipiis utriusque sexus atque quicquid ibi iuste aspicere videtur nec non quodcumque ex rebus ipsius sancti Lantberti in suo noscuntur esse regno, iuxta expetitam seriem prelibato imperatore Hludoguico ad proprium tribuimus, ea scilicet ratione, ut ipse demum eas clarissimae imperatrici Ingelbergae tradat cum omni integritate. Proinde hos regiae dignitatis imperavimus apices fieri, per quos iam fato imperatori omnes prescriptas res sancti Latberti tradimus atque transfundimus, quatinus per hoc preceptum nostrae liberalitatis cuntas iure proprio teneat atque possideat. Et ut haec nostrae traditionis auctoritas firmior a successoribus in posterum habeatur nostris, subter manu nostra eam firmavimus et anuli nostri impressione signavimus.
Signum Hlo(MF.)tharii gloriosi regis.
(C.) Grimblandus regiae dignitatis cancellarius recognovi et (SR. NT.: Ego Grimblandus regiae dignitatis cancellarius recognovi) (SI.) Data XVI kl. iunias anno Christo propitio regnante gloriosissimo ac piissimo rege Hlothario XI, indictione XIIII; actum Lens regio palatio; in dei nomine feliciter (NT.: amen).