Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius

divina praeveniente clementia rex. Dum utilitatibus eclesiarum dei pio favore

consulimus, morem prodecessorum exequimur regum idque ad emolumentum totius regni a deo nobis commissi congruere liquido credimus. Proinde noverit omnium sanctae dei ecclesiae nostrorumque fidelium presentium scilicet ac futurorum industria, quia Hugo comes quondam illustri avunculi nostri Liutfridi filius deprecatus est mansuetudinem nostram, ut quasdam res seu villas ex enobio sanctae Mariae et sancti Germani, cuius vocabulum est Grandisuallis, per nostram auctoritatem in stipendiis fratrum ibi deo famulantium confirmaremus. Itaque nos divino tacti amore hos regie dignitatis decrevimus apices fieri, per quos sancimus atque decemimus, ut illud quod in ipso monasterio coniacere dinoscitur, sed et cella in honore sancti Pauli constructa quae Uertima dicitur, villamque in Pipenensi comitatu quae Nogerolis dicitur cum capella sibi subiecta Uluinc nomine, in eodemque comitatu villam Summauallis quae censetur cum capella sibi subiecta Tehisuenna nomine, villamque in pago Sornegaudiense Rendelenacorte cum capella sibi subiecta, Uicum cum capellam in eodem comitatu, sed et villam Saleuulp in eodem comitatu, curtemque Mietiam in Alsgaugensi comitatu, colonicamque unam in pago Alisacensi in monte Sigoldo cum sex arpentis ex vinea pro abssolutione anime domni genitoris ac genetricis nostraque incolumitate in [lum]inaribus ipsius ecclesiae seu stipendiis fratrum. Haec omnia cum fabro Ebruino nomine superius praelibata absque ullius detractione seu inquietudine omni tempore perseverent. Et ut haec concessionis nostrae auctoritas firmior in posterum habeatur, subter manu nostra eam firmavimus et anuli nostri inpressione signavimus. Signum (MF.) (C.) Grimblandus regie dignitatis cancellarius recognovi et (SR.) (SI.)Data XIIII kl. apl. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regi XI, indictione XIIII; actum Marlegia palatio regio; in dei nomine feliciter amen.