(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Regalis celsitudinis moris est, fideliter sibi
famulantibus donis multiplicibus et honoribus ingentibus honorare atque regiae sublimitatis liberalitate ditare. Proinde noverit omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum praesentium videlicet et futurorum noverit sollertia, quia placuit largitati nostrae celsitudinis, Teotbergae dilectissime nostrae quasdam res nostrae proprietatis ad proprium conferremus, id est in pago Gracinopolitano, Bellinsae, Mauriacense, Ianauensi, Lausonensi, Amausensi, Scudensi nec non et in pago Lugdunense villas, quorum sunt haec vocabula: Cauurnum, Lemningum, Nouelicium, Mariacum, Aquis, Ariacum, Sagenadum, Primiacum et montem sancti Martini, Anesciacum, Belmontem, Talgarium, Dulziadum, Marlindam, Uirilgum, Durelium, Todacium, Columnam, Haltningum, Montiniacum et quicquid ex ipsis rebus in Grosona sitae sunt, quatenus eas perenni iure ad proprium retineat. Sed ut liberalitatis largitio rata et inconvulsa permaneat, hos excellentiae nostrae apices fieri iussimus, per quos memoratae Teotbergae dilectissimae nostrae praefatas villas in iam dictis pagis constitutas sub omni eorum integritate, appendiciis videlicet ecclesiis domibus ceterisque edificiis terris cultis et incultis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus molendinis exitibus et regressibus, totum et ad integrum, quicquid ad easdem villas pertinere dinoscitur, ad proprium tribuimus et de iure nostro ac dominationem ipsius transferimus, ita videlicet, ut quicquid ab hodierno die et deinceps ex eisdem rebus facere voluerit, liberam ac potissimam in omnibus habeat potestatem faciendi quicquid elegerit. Et ut haec nostrae largitionis auctoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus.
Signum (MF.) Hlotharii gloriosi regis.
(C.) Hrodmundus notarius advicem Grimblandi recognovi et (SR. NT.; Rodmundus notarius advicem Grimblandi recognovi et subscripsi) (SI.)
Data XVI kl. febr. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis XI, indictione XV; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen (NT.: amen).