Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Quantum regalis excellentia ceteris mortalibus superexcellit, tantum opem suae pietatis erga omnes exibere debet. Quam ob rem noverit omnium fidelium sanctae eclesiae praesentium scilicet et futurorum industria, quia Guntarius venerabilis Coloniensis eclesiae rector nostris detulit obtutibus quandam praestariam ab Ansbaldo et monachis sancti Salvatoris, Prumiacensis scilicet monasterii, solemniter roboratam et omni munimine stabilitam, in qua continebatur, quod quedam femina Gerildis nomine ob emolumentum mercedis suae et abolitionem facinorum genitoris sui vel genetricis omnes res suae proprietatis et mancipia in regno nostro, quae per diversos pagos et loca habuit, proprietario iure ad memoratum contulit monasterium, ea scilicet conditione, quia iam fatus abba ceteras res eiusdem monasterii prestario iure tantummodo dum advixerit usu fructuario corroboravit, deprecans mansuetudinem celsitudinis nostrae, ut eandem praestariam nostro corroborare non dedignaremur praecepto, Et quia eiusdem feminae piam conlationem et memoratorum servorum Christi rationabilem assensionem nullo pacto evellendam esse censuimus, ideo hanc nostrae sanctionis conscriptionem fieri statuimus, per quam decernentes iubemus, ut iam fata Gerildis res, quas contulit, simul et illas, quas ex iure eiusdem monasterii praestario iure adepta est, dum in hac aerumnali superfuerit vita, retineat faciatque ex eis vel in eis prout sua poposcerit utilitas assidua annuali pensione, quae plenius in eius continetur praestaria. Post vero eius abscessum praesignate res secundum ordinationem monachorum domino in monasterio Prumiacense famulantium ad eclesiam sanctae Mariae, quae ab eadem femina ob divini cultus amorem in pago Riboariense et in villa Bacheim constructa esse dinoscitur, deserviant, prout uberius continetur in praestaria ab eisdem servis dei fideliter roborata. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas pleniorem obtineat vigorem, de anulo nostro subter eam iussimus sigillari. Berlandus notarius advicem Grimlandi recognovi. Data XVI kl. febr. anno Lotharii regis XI, indictione XV; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.