Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Lotharius divina annuente clementia rex. Si ad utilitatem servorum Christi divino praeveniente nutu respicimus et eis authoritatem nostrae corroborationis largimur in his, quae sibi in suorum sumptuum necessitudinibus attributa esse noscuntur, id nimirum nobis non solum ad praesentem vitam quietius transigendam, verum etiam ad aeternam beatitudinem facilius adipiscendam profuturum fore non ambigimus. Igitur omnium fidelium sanctae dei ecclesiae ac nostrorum praesentium videlicet et futurorum noverit industria, quia Guntharius venerabilis Agrippinensis ecclesiae gubernator et pius rector nostris detulit obtutibus quandam conscriptionem, in qua continebatur, qualiter ipse cum clero sancti Petri in memorata Agrippinensi civitate consistenti et reliquis sanctae ecclesiae fidelibus laicis communi consensu parique voto ordinaverint atque solemniter roborando statuerint, ut deinceps canonici in eadem sancta matre ecclesia seu et in coeteris monasteriis tam infra ipsam civitatem quamque et extra, quae ad eundem episcopatum et ecclesiam sancti Petri pertinere noscuntur id est monasterium martyris Christi Gereonis et sanctorum sociorum eius, sed et monasterium sancti Severini Christi confessoris, monasterium quoque sancti Cuniberti, monasterium beatarum virginum, monasterium sanctorum Cassii et Florentii martyrum, monasterium sancti Victoris Christi martyris nec non et ecclesia sancti Pantaleonis, quae ad thesaurum et luminaria eiusdem matris ecclesiae pertinere dignoscitur, sed et hospitale inibi ob pauperum receptionem constructum deinceps absque alicuius sumptuum indigentia perennibus temporibus consistere quivissent, deprecans nostrum pietatem, ut eandem conscriptionem per nostram confirmare non dedignaremur pragmaticam. Verum nos eius ordinationem pie examinando ratam atque necessariam esse arbitrantes, ut coelestis suffragii nobis copiosior adsit gratia, hos excellentiae nostrae apices fieri statuimus, per quos praecipientes iubemus, ut ecclesias, praedia, villas sive omnes res, quas iam praefatus vir venerandus Guntharius tam in eadem sancta matre ecclesia quamque et in reliquis deo dicatis locis, quae ad eam, ut supra praelibatum est, tam infra ipsam civitatem Coloniensem quamquem et extra pertinent, ob utilitatem canonicorum et stabilitatem earundem ecclesiarum Christi divino ductus fervore per suae delegationis ordinationem et nobilium virorum assensionem corroboravit, deinceps in iure et gubernatione praesignatorum canonicorum, potestate et ordinatione perseverent nullusque eis aliquam contrarietatem aut diminutionem in iisdem rebus inferre quoquo modo praesumat, sed hoc nostro iuvamine praeveniente liceat eis easdem res in suorum sumptuum utilitate et luminum praeparatione quiete retinere et retinendo, prout pie statuerint, in omnibus ordinare, quatenus delectet eos pro pii genitoris nostri et genitricis animae salute et nostra seu prolis nostrae stabilitate propensius exorare divinam misericordiam. Et ut haec nostrae corroborationis authoritas pleniorem in dei nomine obtineat vigorem, manu propria subter eam firmavimus et annulo nostro assignari praecepimus.Signum Lotharii serenissimi regis. Hrotmundus notarius advicem Grimblandi recognovi. Data XVIII kalendas februarii anno Christo propitio regni Lotharii gloriosi regis XI, indictione XV; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen. Ego in dei nomine Guntarius firmavi. Signum Erimbaldi. Signum Liudberti. S. Wicfridi. Signum Sigehardi. Sign. Albolfi. Signum Williberti. Sign. Alfuuardi et Werimbaldi.