In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina preveniente clemencia rex. Omnium sancte dei ecclesie fidelium nostrorumque presencium scilicet ac futurorum noverit universitas, quia veniens coram presencia nostra Richardus abba ex monasterio quod dicitur Gamundias seu Horumbach, ubi corpore tumulantur sanctus Pirminius confessor ac sanctus Fabianus gloriosissimus Christi martir, detulit auctoritatem quondam serenissimi attavi nostri Karoli, in qua continebatur, qualiter prefato cenobio ob mercedis sue augmentum decimam, que ex pice in Rymilingas ad opus regis ex teloneo exigebatur, sub integritate per confirmacionem sui precepti concesserit, petens ut eandem auctoritatem nostro confirmaremus edicto. Cuius supplicacioni pro amore divino et prefatorum sanctorum atque maxima sui senioris Warnarii fidelitate nostrum libenter prebentes assensum hos regio more iussimus apices fieri, per quos memorato sacro monasterio ac sancte congregacioni inibi deo servienti iugiter designatam decimam picis concedimus et roboramus, quatinus deinceps a ministris rei publice nostris et successorum temporibus nostrorum absque neglegencia et tarditate aut eciam ulla diminoracione pleniter tribuatur, ut in usus et supplementum a predecessore nostro deputatum in eodem venerabili loco ad nostram seu progenitorum nostrorum elemosinam perpetuo iure detur ac famuletur. Et ut hec concessionis nostre et confirmacionis auctoritas firmior habeatur et diligencius conservetur, manu propria subter firmavimus annulique nostri impressione iussimus assignari.
Signum Hlotharii gloriosi regis.
Bernharius advicem Erchambaldi recognovit.
Data IIII non. iulii anno Christo propicio regni domni Hlotharii gloriosi regis X, indictione XIII; actum Gundulfi villa palacio regio; in dei nomine feliciter amen.