(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Satis nostram liberalissimam decet sublimitatem, ut nutantia queque et propria adeo carentia firmitate ad integram perducamus soliditatem, uti nostra praeceptione rata atque subnixa tenorem suae stabilitatis valeant in aevum tenere. Causam igitur, ad quam deo inspirante sumus venturi, poene omnium sanctae dei eclesiae fidelium nostrorumque praesentium universitas novit, qualiter illo in tempore, quo serenissimus avus noster Hludouuicus huius regni gloria potiebatur nec non et Italici quondam divae memoriae genitor noster clarissimus imperator, contulit idem avus noster viro illustri Richardo auctoritatis suae praecepto res quasdam ad proprium, coniacentes videlicet in comitatu Arduennensi, id est villam quam nuncupant Uillantiam. Hic siquidem post paululum ob amorem piissimi genitoris nostri dividens se ab eius, avi nostri, famulatione cunctaque beneficia et omnes relinquens proprietates in Italiam profectus est, patri inclito nostro famulaturus. Hanc itaque causam avus noster infidelitati reputans memorato Rihardo praefatam villam, quia ab illius obsequiis recesserat, suo fisco sotiavit. Verum non longo post tempore genitor noster ex Italia una cum eodem Richardo Franciam repetens atque miserante deo ad paternam indultis omnibus cum fuisset reversus concordiam, fuit etiam illi memorata villa imperiali auctoritate restituta. Isdem postmodum Richardus iam circa finem obitus sui ob divinum amorem et animae suae remedium villam ipsam seu alias res suae proprietatis germano suo Biuino nec non et Gerardo tunc temporis comiti palatii atque Basino qui et Tancradus ea conditione tradidit, quatinus illi vicem complentes ipsius eclesiae sancti Salvatoris, coenobio scilicet Prumiacensi, ob retributionis aeternae commertium funditus a die praesenti traderent, sicuti egisse illos traditio testamenti nec non et praeceptum patris nostri super hoc rescriptum apertissime declarat. Has denique firmitates venerabilis abba Ansbaldus et ceteri fratres nostris nostrisque fidelibus deferentes obtutibus postulaverunt easdem auctoritatis nostrae praecepto firmari. Quorum devotissimas gratanter preces suscipientes hos regiae dignitatis imperavimus apices fieri, in quibus saepe dictam villam cum omnibus appenditiis suis pro remuneratione animae avi et genitoris nostri seu genetricis nostrae, pro salute insuper nostra et aucmento animae iam fati Richardi venerando sancti Salvatoris monasterio corroboramus, quatinus per hoc excellentiae nostrae decretum temporibus nostris ac successorum nostrorum usibus atque necessitatibus in eodem loco Christo militantium sine ullius contradictione iugiter famuletur. Et ut hoc nostrae auctoritatis et confirmationis decretum firmum atque inviolabile servetur, manu propria illud roborantes anuli nostri inpressione iussimus consignari.
Signum Hlotharii gloriosi regis.
Ercamboldus regiae dignitatis archicancellarius recognovi.
Data non. mr. anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis X, indictione XIII; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.