(C.) In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Si ea, quae fideles regni nostri inter se commutaverint, nostris confirmamus edictis, regalem exercemus consuetudinem idque in postmodum iure firmissimo mansurum esse decernimus. Quapropter omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum noverit universitas, quia nos cum venerabili abbate cognomento Ansboldo et dilecta congregatione coenobii Salvatoris, quod Prumia nuncupatur, de quibusdam rebus pro communi utilitate quandam fecimus commutationem. Constat igitur esse datum ex rebus nostrae proprietatis eidem abbati, partibus videlicet iam fati coenobii, perenniter ad habendum quicquid in locis subnixis actenus regalis obtinuit potestas, id est in pago Bunninse in loco nuncupante Lezzinicha nec non et in pago Coloniensi in superiori et inferiori Horoheim simul cum terris domibus ceterisque aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus seu mancipiis utriusque sexus desuper consistentibus. Contulit econtra partibus iuris nostri perpetuo ad habendum memoratus Ansbaldus cum reliquorum voto monachorum ex rebus monasterii sancti Salvatoris quicquid in pago Tulpiacensi in villa vel marca quae vocatur Herigarda habere videbatur, id est eclesiam I simul cum terris domibus ceterisque aedificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus exitibus et regressibus nec non et mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus. Sed ut per succedentia tempora nostrisque et successorum nostrorum temporibus commutatio ista inviolabilis valeat permanere, hos eminentiae nostrae iussimus apices fieri, per quos statuentes decernimus atque sancimus, ut quicquid pars una iuste et rationabiliter alteri contulit parti, per hanc auctoritatem iure firmissimo teneat atque possideat faciatque quicquid elegerit vel voluerit. Et ut haec nostra auctoritas firma perseveret, manu propria firmavimus et anulo nostro sigillari iussimus. Ercamboldus notarius recognovit. Data XII kl. iun. anno Christo propitio Hlotharii regis VIIII, indictione XII; actum Aquisgrani palatio regio; in dei nomine feliciter amen.