Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina preveniente clementia rex. Convenit regali excellentiae tanto gratantius procerum ac fidelium suorum precibus annuere, quanto eos prospexerit in suis obsequiis promtiores atque alacriores fore, quatenus id agendo et alios in suimet famulatu vehementius accendat et istos deinceps sibi devotiores exhibeat. Igitur totius regni nostri unanimis cognoscat assensio, quia Remigius venerabilis Lugdunensis ecclesiae archiepiscopus et Gerardus illustris comes nostram adeuntes mansuetudinem humiliter suggesserunt, quod res quaslibet episcopatus comitatusque illorum, quas unius conditionis et causae esse declaratur, unde veteres testes et certa inditia, quorumdam hominum olim usurpasset improbitas inque sui iuris ac natorum suorum ditionem cupida convertisset antiquitas. Huiusmodi igitur fidelium nostrorum audientes affamina illorumque precibus libenter faventes hos praeceptionis nostrae apices fieri iussimus, per quos omnimodis significamus atque ex auctoritatis nostrae iniungimus privilegio, ne quis se per annorum curricula dierumque muniat volumina, ubi veracium testium certa praefert inditia, sed, huiusce rei diligenter investigato negotio ac per idoneos testes sacramentis ob confirmationem causae exhibitis, licenter studeat recipere, quod sanctuarii domini constat ante fuisse, ne quislibet retinere queat haereditario iure etiam sibi a parentibus relictum, quod liquido apparet sanctuario Christi prius fore collatum, quoniam omnem cavillationis illius versutiam nostrae auctoritatis subvertit institutio. Et ut haec nostrae institutionis praeceptio nostris futurisque temporibus inconvulsa permaneat, manu propria eam roborantes anuli nostri impressione subter insigniri iussimus.