Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine omnipotentis dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hlotharius divina praeveniente clementia rex. Decet regalem excellentiam tanto fidelium suorum praecibus annuere, quanto eos prospexerit in suis obsequiis devotissimos persistere. Quocirca notum sit omnibus fidelibus regni nostri et sub iure et potestate nostra consistentibus, quia venerabilis Remigius Lugdunensis ecclesiae archiepiscopus accessit ad clementiam nostrae magnitudinis et indicavit nobis, quia augustae memoriae pater noster Hlotharius imperator pro remedio animae suae et sanctae memoriae uxoris eius Ermengardae ac nobilissimae prolis ipsorum multa promiserit et, qbi oportunum fuit, contulerit Lugdunensi ecclesiae, ubi idem archiepiscopus munere ipsius et favore constitutus erat, ac idcirco fiducialius accederet et quodammodo familiarius ad mansuetudinem nostram, ut memores benevolentiae et largitionis pii patris nostri quaedam ipsius ecclesiae, licet quibusdam curriculis annorum ablata secularium incursione, deprecatus est, ut pro amore pii genitoris nostri ac genitricis seu et nostro atque fratris nostri Karoli villas, Turnonem videlicet et Curtenacum, quas idem germanus noster sancto Stephano protomartiri in ecclesia Lugdunensi per suae auctoritatis praeceptum restituit, sub praecepti nostri firmissima roboratione reconsignaremus et eidem ecclesiae perpetuo manere concederemus. Quod nos tam pro honore patris nostri memoriae, sed et sanctae recordationis matris nostrae nec non pro fratris nostri anima Karoli et pro indulgentia nostrorum male actorum quamque pro fidelissimo servitio et obsequio ipsius praedicti archiepiscopi libenter indulsimus precibusque ipsius assensum praebuimus, immo nostro munere libentissime roboravimus beato Stephano et sacrae sedi Lugdunensis ecclesiae Turnonem et Curtenacum cum ecclesiis, villulis ac rebus et mancipiis. Quae genitoris nostri ac fratris nostri Karoli auctoritate eidem ecclesiae reformata sunt, nostra perpetua firmatione volumus, ut servis dei profutura ibi maneant, simul etiam alio eidem ecclesiae dono et munere modernis temporibus piissimorum imperatorum et regum concessa et tradita in perpetuo ibi maneant, nostra munificentia et liberalitate sub hoc praecepti nostri tenore concedimus. Ut autem haec nostrae mansuetudinis auctoritas nostris futurisque temporibus inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria eam roboravimus et anulo nostro insignari praecepimus.